Fabri, Honoré, Tractatus physicus de motu locali, 1646

Page concordance

< >
< >
page |< < of 491 > >|
Theorema 12.
Theorema 13.
Motus circularis poteſt appellari ſimplex; quia ex pluribus mixtus non
eſt
omnis motus circularis, licèt aliquis motus circularis poſſit eſſe mixtus
ex
duobus rectis, vt dictum eſt ſuprà;
non minùs quàm rectus poteſt eſſe
mixtus
ex duobus circularibus;
non eſt tamen propterea dicendum om­
nem
circularem eſſe mixtum;
cum ſcilicet in mobili, quod circulari mo­
tu
mouetur, non fit duplex impetus; quis autem dicat motum funepen­
duli
ſurſum vibrati eſſe mixtum?
equidem in ſublunaribus nullus eſt mo­
tus
circularis qui ex multiplici determinatione non conſtet, vt dictum
eſt
ſuprà;
Vnde fortè vel eo nomine mixtus dici poſſet, ſed propter ean­
dem
rationem motus reflexus mixtus dici poſſet;
quidquid ſit, dum rem
intelligas
, loquere vt voles;
dixi in ſublunaribus, quia corpora cœleſtia
ita
ſunt à natura inſtituta, vt circulari motu rotari poſtulent; de quo ſuo
loco
:
Et verò hæc legitima videtur eſſe Ariſtotelis ſententia, qui motum
naturalem
rectum grauibus, & leuibus tribuit, circularem verò cœleſti­
bus
;
ex quo etiam motu tanquam ex natiua proprietate quintam cœlo­
rum
eſſentiam concludit; denique nulla videtur eſſe repugnantia, nul­
lumque
abſurdum, ſi motus circularis alicui corpori competat.
Vtrum
verò
motus circularis dici poſſit naturalis, dubium eſſe non poteſt, pro
cœleſtibus
illis corporibus, ſi à principio intrinſeco rotantur;
pro ſub­
lunaribus
aliquod fortè dubium eſſet; ſed quæſo te cum funependulum
ſua
ſponte vibratum deſcendit, quo nomine motum illum appellas?
Nun­
quid
eſt à principio intrinſeco?
cur igitur naturalem appellare detrectas?
rem
intelligis, loquere vt voles.
Theorema 14.

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index