Cardano, Girolamo, De subtilitate, 1663

Page concordance

< >
< >
page |< < of 403 > >|
1fuerint, aliò per ventos tranferuntur, &
tunc autumnus ille ventoſus eſt: vel quia
calor eſt ſiccior, & tunc peſtifer eſt, ac
malarum ægritudinum cauſa.
Super Africæ
montes igitur atque Æthiopiæ fieri poſſunt
niues, quoniam vapor eò altius rapi po­
teſt, vt ob frigiditatem aëris cogatur, atque
ita congeletur, & in niues tranſeant.
Ser­
uatur autem parte Soli intacta, & inter ar­
bores, & propter ſaxa.
In Æthiopia autem
Auſtrales partes montium, qui ſunt in
parte Auſtrali, à Sole, & Boreales Borea­
lium, intactæ ſunt à Sole, tum maximè cùm
accedit & procul eſt.
Nix autem per ſe ob

aerem candidiſſima eſt: nigrior glacies, quòd
ex aqua fiat, in qua nullus prorſus eſt aër:
media grando, quæ ex aqua ſit, ſed ea quæ
ex vaporibus coacta eſt, ob id nec aëris
experte.
Candida igitur grando minus fri­
gida, & minoribus ventis fit, & humi­

liore loco deſcendit.
Cùm autem vapor
ſiccus, ac minimè aridus aſcendat, quòd
rarius contingit, fit hiatus.
Nam cùm ni­
gram maculam in pictura feceris, & procul
ſtatueris, videbitur macula hiatus, tene­
bræ, ob coloris qui in hiatu, ac foramini­
bus apparet, ſimilitudinem.
Sed vt ad niues
reuertar, cur plerunque æſtate minus vi­
dentur in cacumine, quàm in medio?
Non
alia cauſa eſt, quàm quòd cacumen Soli ni­
ues colliquanti exponitur: reliquæ partes
& maximè Soli aduerſæ, ab eo tutæ ſunt.
His viſis nunc oſtendamus primùm, cur
ſub torrida zona partes aliquæ poſſint ha­
bitari, quædam non.
Habitantur partes vbi
fluuij ſunt, vel vbi pluit.
At quæ vtroque
præſidio carent, omninò non habitantur,
niſi pauca emporia, & ea ſola, ſine locis
vicinis, ſine villis, atque etiam malè.
Sed
cur hæ partes aridæ, illæ autem imbribus

humidæ?
quærenda in his diligenter cauſa
eſt.
Cùm igitur pluuia fieri debet (vt dictum
eſt) neceſſe eſt vaporem humidum manere.
Manet autem, quia non diſſipatur à calore.
Apud nos autem non manet, aut rarò in æ­
ſtate, quia ſenſim ( vt dictum eſt ) exhau­
ritur propter imbecillitatem Solis, & no­
ctium breuitatem: at in torrida zona cùm
Sol ſuperſtat capiti, maxima vi ac con­
fertim, maxima quantitas vaporum ob
Solis robur aſcendit, quæ tum ob longi­
tudinem noctis ſuccedentis, tum ob mul­
titudinem diſſipari non poteſt: quare con­
gregata in pluuiam deſcendit.
Nam cùm
ignis non queat multam aquam, niſi lon­
giſſimo tempore diſſipare, quid de vi So­
lis, quæ longè in ſiccando igne inferior
eſt?
Accedit quòd ob multitudinem atque
craſſitiem vaporum, Solis radij penetrare
nequeunt, ob id ſolùm ſuperiorum vapo­
rum portio quædam conſumitur, reliqua
tota manente, quæ per pluuiam deſcen­
dit.
Cùm vis Solis admodum robuſta ſit,
denuò rapitur quod decideat, aliquid­
que accedit ex intimis terræ viſceribus,
vel à mari, vel à fluminibus, vel à proxi­
mis montibus.
Vnde pluuia iterum eadem
die redit, & perſæpe maior.
Perſeuerat au­
tem alibi diebus 40. alibi 60. & alibi etiam
per tres menſes integros: igitur ventos
validos abeſſe neceſſe eſt: abſunt autem,
quia Sol robuſtus tenuem exhalationem
diſſoluit, craſſam autem non poteſt.
Quòd
& ſi adſint venti, tam firma, ac ſtabilis
eſt pluuiæ ( vt dictum eſt ) generationis
cauſa, vt licet ſerenitas duos aut tres exci­
piat dies, tamen illicò redit ad pluuias.
So­
le igitur capitibus ſuperſtante, ter aut qua­
ter ſingulis diebus pluit in Æthiopia atque
India: nam ſic vocantur partes terræ, ad
quas Sol perpendicularis, & è directò ad­
uenit.
Sed an vbique pluat, incertum eſt:
non enim eſſent loca deſerta, arenoſaque,
ſi vbique plueret: adſunt autem, non igi­
tur vbique pluit.
Non pluit igitur alicubi,
quia mare, & flumina, & montes procul
abſunt.
In montibus autem neceſſariò pluit,
aliter à calore Solis in arenam conuerteren­
tur.
Igitur vbi diutiùs. Sol moratur aſſidui
decidunt imbres: Sole recedente ſiccatur
terra, quia plus reſoluitur, quàm trahatur:
quoniam calor eſt moderatus, & ſenſim tra­
hit, & quod trahitur, diſſoluitur: nam diſ­
ſipatus vapor ac tenuis in aërem tranſit: at­
que ſic primò ſicceſcit aër, inde ab aëre &
Sole terra.
Nix cur ſine
fulgure, &
tonitru deci­
dat cauſæ
tres.
Autumno
cur multæ
pluuiæ.
Glaciei &
grandinis
differentia.
Hiatus cœli
cauſa.
Pluuia &
nubes cur
ſemper vbi
Sol vertici
ſuperſtat.
Duo igitur contraria ſub torrida zona ac­

cidunt his, quæ in hac regione.
Primum
quòd aduentu Solis pluuiæ generantur, re­
cedente Sole ſiccatur terra: & ita æſtas hu­
mida eſt, hyems autem ſicca.
Hic autem æ­
ſtas ſicca eſt, & minimè pluuioſa, hyems au­
tem pluuioſa, aut niuoſa, & humida.
Secun­
dum, quod ex primo pendet, eſt: ex acceſſu
Solis fit hyems illis, nobis autem æſtas: il­
lis autem ex extremo receſſu Solis æſtas,
nobis autem hyems.
Sed in inſula. S. Thomæ
regis Luſitaniæ, ſub æquinoctij circulo poſi­
ta, cùm Sol eſt in ſignis borealibus, flant
venti, Auſter, Sirochus, & Garbinus voca­
ti, qui pluuias adducunt: humidi enim ſunt.
Boreas, Græcus, & Magiſter ( ita enim hos
ventos vocant ) non flant ibi, propterea il­
lis duæ hyemes, cùm Sol eſt in æquinoctiis,
& ſuperſtat illorum capitibus: & à Martio
ad Auguſtum frigus cum ventis, tuncque
ver eſt.
Cùm verò Sol eſt in auſtralibus ſi­
gnis, à Solſtitio, id eſt, Decembri, Ianuario,
Februario, æſtas.
Dum etiam eſt in auſtrali­
bus ante ſolſtitium, hyems longior eſt.
Cuius
extrema pars, quòd pluuiis etiam abundet,
& tamen calidior ſit, pro autumno habenda
eſt.
Sic tempora contrario ordine diſpoſita
ſunt.
Ver enim hyemem, autumnus æſtatem
antecedit.
Vbi verò pluuiæ non adſunt fre­
quentes, motus Solis habita ratione octo an­
ni tempora erunt.
Ver geminum Sole ad æ­
quinoctia accedente: ab eiſdem autem re­
cedente, duæ æſtates.
Rurſus ad Solſtitia ac­
cedente autumni duo, quibus ſuperatis toti­
dem hyemes haud tamen frigidæ.
Vbi autem
etiam aquæ propè ſunt, & aër liber, quatuor
tantum tempora experiuntur: hyemes duas
ſub æquinoctiis, atque inter illas duplex ver:
vt meritò, & temperatam, & felicem ſub
æquinoctij circulo habitationem eſſe refe­
rant.
Quæ igitur in noſtris regionibus eue­
niunt, demonſtratione non indigent: quæ
verò dicta ſunt, & quæ in Æthiopia con­
tingunt, vt circa ſolſtitia fiant hyemes,

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index