Buonamici, Francesco, De motu libri X

List of thumbnails

< >
301
301
302
302
303
303
304
304
305
305
306
306
307
307
308
308
309
309
310
310
< >
page |< < of 1055 > >|
1& non ens; attamen accipiunt etiam bonum, quia ſimul præſtantiori facultati miniſtrant. Nam

certè duæ ſunt affectiones quę ſimpliciter internę ſint, vna quidem in naturalibus, altera in ſepara­
tis à materia, & inter affectioneis mortalium quies vna contenta eſt habitu cui manet adfixa, ex al­
tero ordine ſolus Deus ex alio nullo pendet, reliqua omnia quoquomodo reſoluuntur in externa.
Quamobrem ex his perſpicuè liquet aliquam functionem eſſe internam, cùm ſint hę duæ ſine con­
trouerſia ſimpliciter internæ.
Itaque nihil actioni internæ repugnat eſſe ab externo, modo non fiat
per parteis, & habitus de prædicamento ſubſtantiæ præcedat, tum externa erit, ſi per parteis fiat,
nec habitus.
Quòd ſiquis obiiciat in agente coloris actum à quo pellucidum moueri oportet, &
extrinſecùs abſolui defendat; vnde non eſſe illum in colore proprium & inſitum, addo etiam non
conuenire cum forma, quia per ſeipſum non habeat vim mouendi, ſed lumen requiratur à quo
deduci queat ad actum, neque fortè ſolùm præparet illi medium, ſed vires addat ex potentia viſili
faciens actu viſile, & ex eo quae poſsit mouere pellucidum, vt ipſum moueat; dicam hîc ego primùm
ea quæ dicta ſunt, pertinere ad illa quæ ſunt in agente, vt ſubiecto, & ita ſe habere actum coloris,
quatenus in ipſo eſt, quemadmodum nos ante conſtituimus; in oppoſitione verò ſumi actum, non
vt in ipſo, ſed vt ab ipſo ad aliud: deinde agens & patiens accipi cum iis omnib. adnexis quæ in omni
munere fungendo deſiderantur, & lumen referam ad aliquod adnexum, ſine quo color, & ſi talem
habet vim ingenitam, nihilominus actum ſuum exercere non potest, ſeu cum agente, ſiue cum patien­

te concurrat, aliud erit differendi tempus.
His ſtantib. ad oppoſita reſpondemus. Nam primùm
negatur Ariſtotelem neque meminiſſe, neque voluiſſe duplex affectionum genus.
Ad 2. verò, quoniam
fides eius argumenti aſſumptionis probatione fundatur, quia .ſ.
demonſtrationis aſsumptio non ſit
medio caritura.
Dicimus ſatis eſſe nonnunquàm, ſi propoſitio medio vacet, neque in omnibus
vtranque propoſitionem ſine medio quæri.
Certè ſi reperiatur aſſumptio quæ medio vacet; vtique
ſcientia certiſsima fuerit, quia tamen in omnib. non eſt idem perſpicuitatis gradus, ſat habebimus,
ſi cauſſa quæ comprehenditur in propoſitione, ſit medio vacans, vt, ſiquis ita concludat.
Quod rapi­
tur à cęlo, mouetur in gyrum.
Hypeccauma rapitur à cęlo, & ea quæ ſeque Et tamen illa eius euen­
ti
cauſſa certiſsima eſt, neque proptereà talis eſt natura hypeccaumatis, niſi naturam pro quauis
poteſtate ſumpſeris, qua ratione quicquid ineſt in aliquo, in illo ineſt, quia quomodocunque potest
ineſſe.
Quod certè ſi detur huiuſmodi fore, qualecunque ſit, & ex hoc ipſo omnis affectio repute­
tur interna; nihil moror.
Sed ſi rem exquiſitè tractare placet, huiuſmodi actionum genus extrin­
ſecum eſt habendum.
G
H
a 2. de cęl.
T. 28.
A
a Lib. de
mot.
an. in
fine.
B
b 1. Eth.
Cc. 7. & 8.
C
c 9. Met.
T. 16.
D
d 3. Phyſ.
E
F
G
Explicatur quemadmodum facultas omnis actum reſpiciat cui ſubiicitur. Cap. XXXI.
NVNC videndum eſſet è quónam genere cauſſæ ſit illa poteſtas quæ reſpicit actum cui ſup­
ponitur, vt poteſtas diuidendi in continuo quod poſteà diuiditur, & contemplandi in ho­
mine qui contemplatur, & vrendi in igni qui aliquando comburet.
Neque. n. eodem pacto eſt pote­
ſtas in igni, ſi referas ad lignum, & ſi referas ad ipſummet ignim: ſiquidem ad lignum ſit actuoſa:
at non fortè ſic ad ignim habenda eſt.
Veruntamen hoc antequàm à nob. tractetur illud flagita­
re poſſet, vt intelligatur.
An'ne omnis poteſtas ad actum neceſſariò perducenda ſit; quod item plu­
rimum conferet ad ea cognoſcenda quæ de poteſtate ſimpliciter ab Ariſtotele, cęteriſque.
philoſo­
phis, & in continui diuiſione, & in animi functionib. paſsim recepta fuiſſe nouimus, itaque cum his
ſermonibus qui vniuerſales ſunt, perbellè conueniet.
Nam, tametſi ab Ariſtotele tanquàm vſu
& experientia comprobata ſumuntur, vt pro compertis & indemonſtrabilibus.
haberi debeant; non
paucis tamen difficultatib. opprimuntur.
Primùm quidem generatim. An'ne facultas omnis ad actum
perducatur, ita vt ab actu ſuo conſummetur.
Tum deinde ſit'ne actus eiuſdem cuius item poteſtas

eſſe accipitur, quemadmodum aliquando accepit Ariſtoteles a probaturus ſomnum eſſe affectio­

nem coniuncti, non animi, aut corporis ſeorſum.
Nam de primo poſſet facile dubitare quiſpiam,
ſit'ne, vt fertur, ex iis quæ docet Ariſtoteles.
b Fieri enim poſſe inquit, vt hæc veſtis incidatur, quę ta­

men non incidetur, verùm prius conteretur.
Necnon vbi ponit differentiam inter fore & futurum
eſſe.
c Nam futurum eſſe, ἐσόμενον ipſe vocat, dicitur de iis quæ futurum reſpicientia tempus

in actum aliquandò ſunt proditura.
Fore autem, quod eſt μέλλεν de iis quæ ſpectant ſanè tempus
futurum, ſed non neceſſariò prorumpent in actum.
Rurſus non deſunt actus qui poteſtatibus re­
pugnent.
ſiquidem corpus album poſsit eſſe nigrum, tamen album nunquam poteſt fieri nigrum, ſic
homo potest fieri cadauer: neque tamen vnquàm potest eſſe cadauer: eſſet enim in adiecto repugnantia.
Tertiò poteſtates, aut ſunt actuoſæ, aut patibiles. Accipio poteſtateis patibileis, obiicere aut licet
nonnullas ex his quę nunquam perueniunt ad actus, vt puta diuiſionem in continuo; nunquàm enim
continuum erit in infinitum actu diuiſum.
Prætereà cęlum, cùm ſit corpus, eſt diuiduum; non
tamen patitur ſe diuidi.
Item ſentiendi facultas in toto exiſtit, & ex toto eſt huiuſmodi, vt per
ſe videat ſi illi obiectum viſile offeratur: tamen in manu non videt.
Ab actuoſis autem ſumo

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index