Bernoulli, Daniel, Hydrodynamica, sive De viribus et motibus fluidorum commentarii

Table of contents

< >
< >
page |< < (298) of 361 > >|
312298HYDRODYNAMICÆ
B = 2 MC X (A - √AB).
Exinde fit preſſio navem urgens = {B/C}, atque adeo’ proportionalis
altitudini B, quia C eſt quantitas conſtans:
ergo & preſſio navem promo-
vens &
altitudo navis velocitati reſpondens ſimul fiunt maximæ: Igitur ſi pro
præſenti inſtituto differentietur quantitas 2MA - 2M√AB, quæ preſſionem
navem propellentem exprimit, poterit poni d B = o.
Prius vero quam dif-
ferentiatio inſtituatur oportet pro M ſubſtituere valorem ejus §.
25. & tunc
fit preſſio navem promovens = {N/4√A} - {N√B/4A}, in qua littera N eſt con-
ſtans, litteræ vero B &
A variabiles. Sumatur nunc ejus differentiale, facien-
do d B = o, idque fiat = o;
atque ſic reperietur A = 4B.
Eſt igitur vis navem promovens maxima cum altitudo, ad quam aquæ
elevantur, eſt quadrupla altitudinis velocitati navis debitæ.
Ponatur in æquatione B = 2 M C X (A - √AB) ſuperius inventa
A = 4B &
reperietur
M = {1/4C},
&
quia (per §. 25.) eſt M = {N/8A√A}, fit tunc
A = ({1/2} NC){2/3}, atque
B = {1/4}({1/2} NC){2/3}.
Corollarium.
§. 28. Si ad præceptum præcedentis paragraphi orificio, per quod
aquæ inferius ex canali verſus puppim effluunt, concilietur amplitudo {1/4C},
id eſt, talis, quæ ſe habeat ad amplitudinem unius pedis quadrati, ſicuti men-
ſura unius pedis, ad altitudinem quadruplam velocitati navis, vi 72.
libra-
rum animatæ, debitam, fiet tunc ut navis dimidia velocitate feratur ejus qua
aquæ effluunt &
erit vis repellens aquarum effluentium
2MA = {1/2C} X ({1/2} NC){2/3}

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index