Gassendi, Pierre, De proportione qua gravia decidentia accelerantur, 1646

List of thumbnails

< >
231
231
232
232
233
233
234
234
235
235
236
236
237
237
238
238
239
239
240
240
< >
page |< < of 360 > >|
1Ariſtoteles eſt ab ea alienus, qui niſi velit alterationem
eſſe motionem quandam localem; ſaltem agnoſeit al­
terationem abſque motione locali non eſſe.
Quòd
verò proptereà qualitates, ſeu (vt generaliùs videris lo­
quutus) formæ accidentales inueniri & eſſe ab omni ſubſtan­
tia ſeparatæ non valeant: vnde nam, quæſo, colligis, vt
non colligas pari modo ex Ariſtotelea ſententia?
Et, ſi
cùm Ariſtoteles manifeſtè faciat, qualitates, ſiue acci­
dentaleis formas, inſeparabileis à ſubſtantia, id admit­
titur, quatenus ſolis viribus naturæ ſpectatis eſt verum;
reiicitur autem, quatenus ſpectata Authoris naturæ
potentia eſt falſum: quid eſt, cur eædem qualitates, alio
licet modo, quàm Ariſtoteleo expoſitæ, dici non va­
leant exſiſtere poſſe ſeparatæ à ſubſtantia, non na­
turali quidem, ſed diuina tamen virtute?
Neque
enim eſt, cur exiſtimes calorem, v.g quà eſt calor,
formaliterve, vt loquuntur, accipitur, eſſe ipſaſmet ato­
mos, atomorumve ſubſtantiam; vt neque idem calor
in ſententia vulgari, ignis eſt, eiuſve ſubſtantia.
Quip­
pe, vt in communi ſententia calor eſt formaliter quæ­
dam qualitas ſubſtantiæ ignis attributa, quatenus eius
eſt naturæ, vt calefacere, ſeu certo modo afficere corpo­
ra ſibi admota poſſit: ita etiam erit qualitas atomorum
ſubſtantiæ conueniens, quatenus ſui motu, penetratio­
neque in aliquod corpus, ipſum diſgregant, exſoluunt­
que; & animatum ſifuerit, non ſine ſenſu aliquo ſpe­
ciali ipſius id faciunt.
Quare & licet vi naturæ non
poſſit talis qualitas ſine talibus eſſe atomis, ipſarumve
ſubſtantia, eo modo, quo dices eſſe eandem abſque
igne, eiuſve ſubſtantia non poſſe, quatenus in neutra

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index