Casati, Paolo, De igne dissertationes physicae, 1686

Page concordance

< >
Scan Original
291 279
292 280
293 281
294 282
295 283
296 284
297 285
298 286
299 287
300 288
301 289
302 290
303 291
304 292
305 293
306 294
307 295
308 296
309 297
310 298
311 299
312 300
313 301
314 302
315 303
316 304
317 305
318 306
319 307
320 308
< >
page |< < (301) of 672 > >|
313301De Cineribus. rum enim, quæ poſtremo loco commemoraui, litorum vertice ma-
gis diſtat Luna, quàm ab eorum vertice, quibus minor aquarum al-
titudo contingit.
Maur. Propterea perſuaſiſſimum mihi ſemper fuit, à Lunâ qui-
dem pendere maris æſtum, ita tamen, vt etiam ab ipſo mari pro
locorum varietate petenda ſit caufa, quę non vbique eadem ſit.
Cum verò non ſatis probabiliter ad aquarum varietatem referenda
videatur, quippe quæ aſſiduo motu huc illuc feruntur, neceſſariò
in maris fundo ſtatuenda eſt diuerſitas, cum ſtabilis &
firma perma-
neat cauſa maioris æſtûs hìc potius quàm alibi.
Porrò non vbique,
vbi æſtus percipitur, eſt origo ipſius aquarum intumeſcentiæ, ſed
aliquando procul poſita eſt illa materia, quæ in maris fundo fer-
menteſcens impoſitas a quas attollit, hæ verò fluunt ad litora, in
quibus æſtus percipitur;
Sic & aliquibus fluuijs communicatur ęſtus
à mari;
fluuius enim Maragnon, ſeu Amazonum in Americâ adeò
intumeſcit in æſtu Oceani, qui nobis Occidentalis eſt, vt ad cen-
tum leucas ſurſum reflectatur:
in mari Arabico tantus eſt ęſtus, vt
Indus fluuius propè Cambaiam ſub Tropico Cancri ad triginta leu-
cas retroagatur:
Similiter Tagus & alia flumina in Luſitaniâ, Bę-
tis in Hiſpaniâ, Garumna in Aquitaniâ, Tameſis in Anglia, qui
ad quinquaginta milliaria repellitur, Scaldis in Belgio, Albis qui
Hamburgum vſque maris ęſtum defert, &
alij fluuij alibi, qui
cum marino ęſtu verſùs ſuos fontes retrocedunt tanto aliquando
impetu, vt ſecum onerarias naues eò reuehant, vnde diſceſſerunt
incauti &
ſomniculoſi nautę. Sicut igitur per fluminum alueos
marina aqua influit, atque refluit, quin ibi ſit ęſtûs origo;
ita
pariter in mari aqua fluere poteſt ad litora, cum aliquando valdè
procul abſit prima aquarum intumeſcentia.
Hinc patere videtur
cauſa, cur non in omnibus litoribus, quamuis ſub eodem Meri-
diano conſtitutis, eadem horâ contingat ęſtus, vt notat Fournier
lib.
9. Hydrograph: quia videlicet a quę procul venientes priùs ad
vicina, dein ad remotiora litora perueniunt.
Quia verò continge-
re poteſt, vt incitatę aquę ad locum aliquem deueniant, quo tem-
pore iam detumeſcere incępit materia illa, quę fluxui aquarum
cauſam dedit, hinc fieri poteſt tempora fluxûs atque refluxûs non
eſſe inter ſe ęqualia:
ſic iuxta fluuium Nigrum in Guineâ Africę
Oceanus quatuor horis affluit, &
octo horis refluit; contrà autem
Garumna, teſte Scaligero exercit, 52.
Oceano Aquitanico

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index