Cardano, Girolamo, De subtilitate, 1663

Page concordance

< >
< >
page |< < of 403 > >|
1quoniam ad Capricorni circulum poſita ſit,
nunc docere oportet.
Ergo ſub æquinoctij
circulo accedente ( vt dixi ) Sole, confer­
tim attrahitur vapor, qui cùm ſit adeò
copioſus, atque inter terram, & Solem
poſitus, refrigerat modicè aërem, & hu­
mectat vehementer: talis autem conſtitu­
tio meritò hyems vocatur.
Igitur cùm
Sol eſt in illorum verticibus, tunc inci­
pit.
Quamobrem hyems ad aduentu Solis
fit, à receſſu autem (vt diximus) æſtas at­
que ſerenitas.
Maiora autem ſunt hæc in
montibus, atque etiam euidentiora, quàm
in plano.
Ex his manifectum eſt, quòd So­
le quieſcente circa eandem regionem ( hoc
autem fit maximè iuxta Sienem ac Meroem)
pluuiæ adeò abundant, vt flumina tumeant,
& alueos exeuntes terram irrigent, vnde
inundationes adueniunt.
Cur igitur pri­
mùm à Solſtitio æſtiuo fiunt hæ pluuiæ
illicò, & non antè, cùm partes Gemino­
rum, quæ ſunt ab 11. Maij, ſint in ea­
dem diſtantia ab æquinoctio cum partibus
Cancri, in quibus Sol moram ducit ab 11.
Iunij, ad 11. Iulij?
Cauſa eſt, quoniam
terra diuturno recuſſu Solis iam ſiccata eſt,
nec attractio viget, donec Sol impreſſerit
calorem vehementem: hunc imprimere ne­
quit, antequam in eadem linea circum­
agatur.
Hoc autem non contingit ante ſol­
ſtitium nobis.
Atque hæc eſt cur non an­

te ſolſtitium nobis vehemens æſtus contin­
gat, æſtaſque ob id incipiat, nec hyemis
ſimiliter: initium enim perfectionis ſem­
per eſt à perfectiſſimo ſtatu.
At hic fit So­
lis ſolſtitiis, altero quidem ad calorem,
reliquo ad frigus procedente: tunc enim
Sol quaſi immobilis eſt.
Non igitur ante­
quàm ad ſolſtitium æſtiuum Sol peruene­
rit, attractio vehemens inchoabit, quare
nec pluuiæ: antè enim à ſiccitate aëris va­
pores attracti conſumentur.
Incipit igitur
pluuia hæc in Æthiopia ab æſtiuo ſolſtitio,
& 40. diebus perſeuerat.
Cur autem non
donec ad Libræ initium Sol peruenerit?
Eadem cauſa, quæ de æſtatis terminis ad­
duci ſolet, ſatisfacit.
Cùm enim Sol ad
medium Leonis acceſſerit, iam adeò ſic­
cat terras, & ſenſim trahit, vt pluuiæ
etiam deſinant abſumpto vapore.
Cùm
igitur ab initio Cancri ad medium Leo­
nis Sol proceſſerit, in Æthiopia perpe­
tuò fiunt imbres, ac illis Sole in vertice
poſito, hyems ob aquarum multitudinem
fit.
Non autem cùm Sol eſt ſub æquino­
ctio: nam licet etiam ibi vapores eleuet, &
aquas demittat cœlum, quia tamen in ſin­
gulis quinque diebus fermè ab æquinoctio
duabus recedit partibus, infirma redditur
attractio in ſingulis regionibus, quare
non imbres, neque nimbi, vel procel­
læ, ſed pluuiæ aliquot.
Sole autem ad
circulum Cancri accedente, vix in 40. die­
bus vltro, citroque parte vna recedit: qua­
mobrem non iam pluuiæ aut imbres, ſed
nimbi atque procellæ fiunt.
Contingunt

enim nimbis ( vt dixi ) fulgura, quia dum
fit pluuia ( vt dictum eſt, neceſſariò nubes
cogitur: ſed coacta nube intercluſus vapor
ſulphureus, vt in tormentis bellicis, accen­
ditur: cumque ſic maiorem occupet locum,
diſrumpit nubem impetu maximo: neque

enim ( vt dixi ) natura patitur duo corpora
eodem in loco conſiſtere: quare abrumpitur
denſa nubes eo impetu, emicatque fulgur.
Ergo confracta repente nubes ſtrepitum il­
lum maximum tonitru vocatum edit, quo
multa animalia, præcipuè oues, & quæ­
dam etiam mulieres, abortiunt.
Cùm ve­
rò non vt in bellicis machinis exeat re­
pentè totus ignis, ſed ob altitudinem ne­
bulæ partes aliæ ſenſim, ſed tamen celeri­
ter, atque vno tempore lacerentur, inde
fit vt tonitru non ſolùm longum ſtrepitum
edat, velut & bellica machina, remitten­
te ſono, ſed principalis tonitru ſtrepitus,
diuerſas habeat partes, vt etiam nubis par­
tes vna poſt aliam ab igne deſcendente diſ­
rumpuntur.
Torridæ Zo­
næ mirabi­
lia.
Æſtas à ſol­
ſtitio cur
intium du­
cat, & hyems.
Fulgura
vnde.
Tonitru vn­
de fiat.
Sed cùm fulgur ignis ſit, quare deſcendit,
cùm proprium ſit ignis aſcendere?
Cauſa
eſt, quia primus impetus eſt à denſiore lo­
co: contingit autem quandoque denſiorem
eſſe nube ſuprà, quàm infrà, atque id
conſentaneum rationi, quòd ( vt dixi ) fri­
gidior ſit pars ſublimior aëris inferiore, ma­
ximè æſtatis tempore, quò potiſſimùm fiunt
fulgura.
Ita etiam machinæ bellicæ meli­
natæ ſphæram infrà, & ignem mittunt in­
ferni, quoniam primus impetus eſt à ſu­
periore parte.
Contingit etiam nonnun­
quam fulgura verſus cœlum tendere, cùm
rarior fuerit nubes ſuprà, quàm infrà.
Hæc
eſt alia cauſa, quare nix abſque fulgure fit,
nam neque cogitur vapor ſulphureus, vt ac­
cendi poſſit, nec (vt dictum eſt ) ſi accen­
datur, impetum in rara admodum nube effi­
cere poterit.
Sed cur ſemper in imbribus, cui cum
ventis fiunt, vapor ille igneus adeſt?
Quia
in terrę ſuperficie ſulphureum quiddam in eſt,
quod à vi Solis rapitur in æſtate.
Atque
hæc eſt tertia cauſa, cur dum nix fit, fulgu­
ra non decidunt: nam Solis vis imbecillis
terreum vaporem trahere altius nequit, Sed
quónam pacto accendi poteſt, cùm ſpar­
ſus ſit?
Ventorum vis ingens dum excutit
vaporem aqueum, quod ſulphureum eſt, in
imum reiicit, vnde vt in calce pars exterior le­
uiter madefacta, & interior aſſiduo vento­
rum motu ſiccata contrarietate frigoris at­
que humoris accenditur, inuenienſque par­
tem inferiorem rariorem, dum in flammam
erumpit, deſcendit vt ignis, qui è machinis
inclinatis terram verſus excutitur.
Nunc de­
mùm alia ſupereſt dubitatio, ſcilicet cùm
Sol etiam iuxta Capricorni circulum quieſ­
cat, vt circa Cancri, cur non ibi etiam inun­
dationes mouet?
Atque ita in India, &
Æthiopia procellæ fient à medio Decem­
bris: nam & hæ regiones vſque ad eum cir­
culum perueniunt.
Quamobrem ita dicen­
dum eſſet, niſi forſan quòd tunc Sol pro­
pior terræ, quippe in perigeo vehementiùs
ſiccando prohibeat pluuias: ſed ſi modò hæ

ibi contingant vltra fontes Nili ſunt.
Nilus
enim fluuius maximus in Goiano Æthiopiæ
regno, quod ſub Presbytero Iano eſt Neguz
lingua propria vocato, naſcitur è duobus la­
cubus, qui ob magnitudinem mari aſſimilantur,

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index