Cardano, Girolamo, De subtilitate, 1663

Table of figures

< >
[Figure 151]
[Figure 152]
[Figure 153]
[Figure 154]
[Figure 155]
[Figure 156]
[Figure 157]
[Figure 158]
[Figure 159]
[Figure 160]
[Figure 161]
[Figure 162]
[Figure 163]
[Figure 164]
[Figure 165]
[Figure 166]
[Figure 167]
[Figure 168]
< >
page |< < of 403 > >|
1partibus ſex, aut paulò pluribus vltra æqui­
noctium verſus auſtrum, ex Ptolemæi ſen­
tentia: quanquam ille montes Lunæ addu­
cat.
Inde progrediens ex altiſſimis locis deſcen­
dit
fragore maximo, atque id bis.
Vocant lo­
ca hæc confragoſa cataractas: ſunt enim al­
tiora montium loca, è quibus deſcendit flu­
uius ſpuma maxima.
Harum altera maior,
reliqua vocatur minor.
Poſt quas in modum
maximi latus diffunditur, concipiens inſu­
las ſeptingentas, quarum maxima Meroë
vocatur, vltra Cancri circulum verſus æqui­
noctialem partibus circiter nouem: in qua
etiam ciuitas eiuſdem nominis eſt.
Pòſt col­
lectus denuò, in alueumque rediens proce­
dit ſeptem oſtiis in mare: ab initio vbi ori­
tur vſquequo mare attingit, rectà progre­
diens ex Auſtro in Boream.
In Nilum pauci,
vel omninò nulli influunt fluuij.
Sed 17. die
Iunij poſtquam Sol apogeum ſuum ſupera­
uit, incipit intumeſcere, exienſque pro­
prium alueum, Ægypti terram inundat ac
tegit, ſic vt feræ pleræque intereant, iumen­
ta, & homines altioribus ſe locis tueantur:
creſcitque hæc inundatio 40. diebus, donec
ſcilicet Sol ad medium Leonis peruenerit:
ab ea die totidem diebus decreſcens, Ægyp­
tum ſiccam relinquit.
Nilus cur
inundet
Ægytum.
Cauſæ tres
generales
inundatio­
num.
Hæc igitur ita ſe habent. Verùm ante­
quam cauſam horum inquiramus, generali­
ter inundationum ratio quærenda eſt: nam &
alij fluuij agros inundant, vt Eridamus in
Italia, & Pannonia Hiſter ſeu Danubius.
Omnis igitur inundationis cauſa, aut eſt
humilitas riparum, aut copia aquarum, aut
ventus aduerſus mortui aquæ, vel etiam
tranuerſus, aut maris æſtus atque recurſus
prohibens aquam in mare effundi.
Humili­
tas riparum fit dehiſcente terra.
Sed aqua­
rum copia fit vel aucto fonte, vel niuibus
liqueſcentibus, aut pluuiis.
Venti verò dum
aduerſus aquæ motum feruntur, prohibent
ad eam effluere, & cogentes eam intumeſ­
cere flumen faciunt: effunditurque aqua
etiam quandoque ex artioribus ripis.
Quili­
bet autem ventus aquas mouet, quia vel deſ­
cendit ( vel rectà fertur.
Qui deſcendit,
aquam exagitat, vtpote AC, dum enim de­
159[Figure 159]
primit verſus E, pars, CE, locum occupans,
occupat EF, igitur pars EF, aſcendit ad FG,
atque ita aqua intumeſcit, & effunditur.
Quòd ſi ventus rectà procedat ex BC, quia
locus F, eſt altior H, aqua impellitur.
Aqua
enim rotunda eſt, vt in vrceis vides.
Qua
etiam ex cauſa flumina, & lacus procul vi­
dentur: aut enim ex alto ſpectamus, ob id­
que videmus aquas: aut ex plano, videmuſ­
que etiam, quoniam aqua rotunda eſt.
Ma­
nifectum eſt autem quòd duplex eſt motus
rectus: alter quidam mathematicus, qui
fit per breuiorem lineam, & hic fit ab im­
pulſu, atque ſic venti mouentur: alter ſecun­
dùm naturam, atque hic eſt qualis aquæ in
circuli periferia.
Cùm igitur aqua motu cir­
culari moueatur, ventus recto, ex quocunque
vento neceſſe eſt fieri perturbationem in
aqua.
Rotunditas igitur aquæ tempeſtatum
cauſa eſt.
Cùm verò vel a latere, vel aduer­
ſus motum aquæ flat, & magnus fuerit, fiet
inundatio: & vbi latitudo ſit ad, tempeſtas.
Semper autem ventus in flumine aliqua in
parte, vel ex aduerſo fluminis, vel à latere
flat, quia flumen ſinuosè torquetur, vt an­
gues: ideò niſi ventus fuerit admodum le­
nis, aut aqua pauca, inundatio aliqua in par­
te fiet.
Velut flumen ſit ABC, ventus rectà
160[Figure 160]
ex DE, feratur, tranuerſim quidem in FGH,
feretur, & ſi aqua plurima fuerit, inundatio­
nem pariet, aliter non.
At qui fertur ex D, in
CB, cùm aduerſus aquæ motum neceſſariò
inundationem pariet.
Ob id igitur flante
vento aliquibus in locis inundatio fit, aliis
in locis ſiccantur flumina, fit igitur inunda­
tio maior, aut ob aquarum multitudinem,
aut venti magnitudinem, aut quia ſurſum
venit impellens vi aquas, atque quaſi effo­
diens, & hauriens illas.
Eadem ratio tempe­
ſtatum igitur, & magnitudinis earum ſcili­
cet aquarum multitudo: vnde maior in mari,
quàm lacubus, & lacubus quàm fluuiis, &
magnis fluuiis, quàm paruis.
Cùm igitur ventus vnus fuerit, & rectà
proceſſerit, vt ſecundum BC, lineam prioris
figuræ, non ſubmergetur.
Si verò obliquus,
id eſt, ex alto deſcenderit: tunc immenſam
aquarum copiam voluens periculum ingens
affert.
Quòd ſi duo fuerint contrarij, vt AF,
161[Figure 161]
& BF, ſubmergetur nauis, quoniam non po­
terit procedere altero illum contra niten­
te: & ſi nauis ferantur ex C, in F, ventis
latera verberantibus, ſubuerteretur.
Me­
lius verò eſt: vt nauis feratur ex D, in F,
vbi A F, ventus ſit validior BF: ſemper
enim tutior eſt nauis, quæ ſecundùm ven­
tum validiore fertur, quàm quæ aduer­
ſus, Quòd ſi tres venti fuerint, A F, B F,
& E F, aliquiſque eorum ex alto veniat,
validior autem ſit AF, omninò neceſſe eſt
nauim ſubmergi, quoniam ſecundùm DF,
ferri non poteſt, quia ab EF, vento euer­
teretur.
Neque ſecundum EF, euerte­
tur enim ab AF, Secundum G F, autem
ferri non poteſt, reluctante F E.
In

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index