Theodosius <Bithynius>; Clavius, Christoph, Theodosii Tripolitae Sphaericorum libri tres

Page concordance

< >
Scan Original
311 299
312 300
313 301
314 302
315 303
316 304
317 305
318 306
319 307
320 308
321 309
322 310
323 311
324 312
325 313
326 314
327 315
328 316
329 317
330 318
331 319
332 320
333 321
334 322
335 323
336 324
337 325
338 326
339 327
340 328
< >
page |< < (302) of 532 > >|
314302 tur circulus, cuius centrum _D,_ quod cadet vel intra triangulum, vel in vnum latus,
11Coroll. 5.
quarti.
vel extra triangulum, prout triangulum fuerit vel acutangulum, vel rectangulũ,
aut obtuſangulum.
Ductis deinde ex centro _D,_ ad omnes angulos rectis _DA, DB, DC,_
(In rectangulo triangulo ſatis eſt, ſi ducatur _DA,_ quòd _DB, DC,_ partes ſint late-
ris _BC._)
ſecentur ſingula latera, & arcus, quos ſubtendunt, bifariam in punctis _F,_
_H, K,_ &
_E, G, I._ In rectangulo tamen triangulo arcus _BC,_ cui rectus angulus inſiſtit,
non eſt diuidendus bifariã:
In obtusangulo autem ſecãdus eſt bifariam arcus _BAC,_
in quo exiſtit obtuſus angulus, non autem arcus _BC,_ cui inſiſtit.
Erunt autem me-
164[Figure 164] dietates laterum ſinus recti medietatum arcuum, ex defin.
ſinus recti. Itaq; quo-
niamtam angulus _ADB,_ anguli _ACB,_ quàm angulus _ADC,_ anguli _ABC,_ &
in
2220. tertij. triangulo acutangulo etiam angulus _BDC,_ anguli _BAC,_ duplus eſt:
ponuntur
autem anguli triangulorum noti;
erunt quoq; eorum dupli in centro cogniti. Qua-
re &
eorũ arcus _AB, AC,_ necnon & arcus _BC,_ in primo circulo noti erunt; ac proin
de &
ſemiſſes eorundem. Igitur, ex tabula ſinuum, dabuntur ſinus harum ſemiſsium,
hoc eſt, ſemiſſes laterum _AB, AC,_ &
in triangulo acutangulo ſemiſsis quoq; lateris
_BC;_
proptereaq́; & tota latera _AB, AC,_ vnà cum latere _BC,_ in triangulo acno
tangulo, cognita fient in partibus ſinus totius _AD._
In triangulo porrò rectangulo
latus _BC,_ recto angulo oppoſitum duplum eſt ſinus totius, ac proinde notum in eiſdem
partibus ſinus totius _AD_ :
In triangulo vero obtuſangulo latus _BC,_ angulo obtuſo
oppoſitum ita dabitur.
Quoniam arcus _AB, AC,_ dati ſunt, datus etiamerit totus
arcus _BAC,_ ex ipſis conflatus.
Igitur & eius ſemiſsis _BE,_ & proinde & huius
ſemiſsis ſinus rectus _BF,_ dabitur;
proptereaq́; & totum latus _BC._ Cognita ergo
erunt hacratione omnia laterain partibus ſemidiametri circuli triangulo circun-
ſcripti;
& proinde eorum proportiones notæ.
ITA autem ſine longa circuitione latera cognoſces in partibus dictæ
33@raxis. ſemidiametri.
Sinus rectus cuiuſuis anguli acuti duplicetur, & habebi-
tur latus illi angulo oppoſitum in partibus dictæ ſemidiametri.
quod fa-
cile ex demonſtratis intelligi poteſt.
Nam quilibet angulus acutus con-
tinet tot gradus, quot ſunt in ſemiſſe arcus, cui inſiſtit;
Vt angulus ACB,
continet tot gradus, quot ſunt in arcu AG, ſemiſſe arcus AB, cui inſi-
ſtit, propterea quòd angulus ADB, cui totus arcus AB, debetur, du-
4420.tertij. plus eſt anguli ACB.
Quare cum AH, ſemiſſis lateris AB, ſit ſinus
arcus AG, erit eadem AH, ſinus anguli ACB:
atq; adeo ſinus

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index