Cardano, Girolamo, De subtilitate, 1663

Page concordance

< >
< >
page |< < of 403 > >|
Nilus cur
inundet

Ægytum
.
Hæc igitur ita ſe habent. Verùm ante­
quam
cauſam horum inquiramus, generali­
ter
inundationum ratio quærenda eſt: nam &
alij
fluuij agros inundant, vt Eridamus in
Italia
, & Pannonia Hiſter ſeu Danubius.
Omnis igitur inundationis cauſa, aut eſt
humilitas
riparum, aut copia aquarum, aut
ventus
aduerſus mortui aquæ, vel etiam
tranuerſus
, aut maris æſtus atque recurſus
prohibens
aquam in mare effundi.
Humili­
tas
riparum fit dehiſcente terra.
Sed aqua­
rum
copia fit vel aucto fonte, vel niuibus
liqueſcentibus
, aut pluuiis.
Venti verò dum
aduerſus
aquæ motum feruntur, prohibent
ad
eam effluere, & cogentes eam intumeſ­
cere
flumen faciunt: effunditurque aqua
etiam
quandoque ex artioribus ripis.
Quili­
bet
autem ventus aquas mouet, quia vel deſ­
cendit
( vel rectà fertur.
Qui deſcendit,
aquam
exagitat, vtpote AC, dum enim de­
159[Figure 159]
primit
verſus E, pars, CE, locum occupans,
occupat
EF, igitur pars EF, aſcendit ad FG,
atque
ita aqua intumeſcit, & effunditur.
Quòd ſi ventus rectà procedat ex BC, quia
locus
F, eſt altior H, aqua impellitur.
Aqua
enim
rotunda eſt, vt in vrceis vides.
Qua
etiam
ex cauſa flumina, & lacus procul vi­
dentur
: aut enim ex alto ſpectamus, ob id­
que
videmus aquas: aut ex plano, videmuſ­
que
etiam, quoniam aqua rotunda eſt.
Ma­
nifectum
eſt autem quòd duplex eſt motus
rectus
: alter quidam mathematicus, qui
fit
per breuiorem lineam, & hic fit ab im­
pulſu
, atque ſic venti mouentur: alter ſecun­
dùm
naturam, atque hic eſt qualis aquæ in
circuli
periferia.
Cùm igitur aqua motu cir­
culari
moueatur, ventus recto, ex quocunque
vento
neceſſe eſt fieri perturbationem in
aqua
.
Rotunditas igitur aquæ tempeſtatum
cauſa
eſt.
Cùm verò vel a latere, vel aduer­
ſus
motum aquæ flat, & magnus fuerit, fiet
inundatio
: & vbi latitudo ſit ad, tempeſtas.
Semper autem ventus in flumine aliqua in
parte
, vel ex aduerſo fluminis, vel à latere
flat
, quia flumen ſinuosè torquetur, vt an­
gues
: ideò niſi ventus fuerit admodum le­
nis
, aut aqua pauca, inundatio aliqua in par­
te
fiet.
Velut flumen ſit ABC, ventus rectà
160[Figure 160]
ex
DE, feratur, tranuerſim quidem in FGH,
feretur
, & ſi aqua plurima fuerit, inundatio­
nem
pariet, aliter non.
At qui fertur ex D, in
CB
, cùm aduerſus aquæ motum neceſſariò
inundationem
pariet.
Ob id igitur flante
vento
aliquibus in locis inundatio fit, aliis
in
locis ſiccantur flumina, fit igitur inunda­
tio
maior, aut ob aquarum multitudinem,
aut
venti magnitudinem, aut quia ſurſum
venit
impellens vi aquas, atque quaſi effo­
diens
, & hauriens illas.
Eadem ratio tempe­
ſtatum
igitur, & magnitudinis earum ſcili­
cet
aquarum multitudo: vnde maior in mari,
quàm
lacubus, & lacubus quàm fluuiis, &
magnis
fluuiis, quàm paruis.

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index