Viviani, Vincenzo, De maximis et minimis, geometrica divinatio : in qvintvm Conicorvm Apollonii Pergaei

List of thumbnails

< >
311
311 (125)
312
312 (126)
313
313 (127)
314
314 (128)
315
315 (129)
316
316 (130)
317
317 (131)
318
318 (132)
319
319 (123)
320
320 (134)
< >
page |< < (128) of 347 > >|
314128 Et quoniam angulus quoque G B C ponitur æqualis angulo D E F, & latus
B C lateri E F æquale, erunt in triangulis G C B, D F E reliqua latera G
B, D E æqualibus angulis oppoſita, inter ſe æqualia, ſed eſt latus A B ma-
ius latere B G, cum recta C G ſecet angulum A C B, ergo latus A B erit
quoque maius latere D E.
Quod erat probandum.
PROBL. XVI. PROP. XCIII.
A data circuli peripheria arcum abſcindere, ita vt rectangulum
ſub eius chorda in ſagittam ſit MINIMVM.
1. ESto circulus, cuius diameter A B, centrum C, & exequi oporteat,
quod imperatum eſt.
Sumantur in peripheria, hinc inde à puncto A, duo trientes A D, A E,
&
iungatur chorda D E ſecans diametrum A B in F. Dico arcum D A E
eſſe quæſitum;
hoc eſt rectangulum ſub eius chorda D E in ſagittam A F
eſſe _MAXIMV M_.
251[Figure 251]
Secta enim ſemi - peripheria A K B bifariam in K, iunctaque K C, ac
ſumpto in arcu D K quolibet puncto G, quod vel in ipſum K, vel inter
K, &
D vbicunque cadat, demiſſaque ex G ſuper diametrum A B per-
pendiculari G H, quæ producta occurrat peripheriæ in I, iungatur G D.
Et cum arcus A G ſit non minor quadrante A K, erit duplus G A I
non minor ſemi - circulo, atque arcus D A I omnino maior ſemi - circu-
lo;
vnde iuncta G D, angulus I G D erit acutus, eſtque G H B rectus,
quare duo ſimul D G H, G H B duobus rectis minores erunt, ex quo G
D producta conueniet cum diametro ad partes D, vt in L.
Et cum ar-
cus A K D, A I E ſint trientes totius peripheriæ, erit D B E, quod ſupe-
reſt de aſſe, eiuſdem peripheriæ triens, ſiue æqualis arcui A I E, itaque
arcus D B I erit maior arcu A I E:
ſi ergo iungatur A D, erit angulus A
D E, ſiue A D F minor angulo I G D, ſiue parallelarum externo F D

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index