1Oceano etiam contingit ſingulares ventos,
propter æſtum rationem duorum obtinere.
Superiùs vento, inferiùs æſtu ipſo nauim
iactante, ſed non eodem periculo. Quæ
igitur ſint tempeſtates periculoſæ, & quis
modus euadendi, iam dictum eſt. Vt igi
tur inundationes lacus ſunt non perpetui,
ita lacus inundationes ſunt perpetuæ. Qua
mobrem lacus fiunt quinque concurrenti
bus cauſis. Prima quidem, vt fluuius influat
in locum: à magnis quidem magni, vt Con
ſtantienſis, qui maximus eſt à Rheno: Le
manus à Rhodano, Verbanus à Ticino: par
ui autem à riuulis, vt Eupilus in Italia. Opor
tet autem colligi aquas altitudine montium
aut collium: ob idque omnis lacus, aut in
ter montes eſt aut colles, aliter collecta
aqua effunderetur, diſpergeretur que. Dein
de ſitum adeſſe oportet inter latera humi
liorem alueo fluminis: nam ſi ſublimior ſit,
ſiccato quandoque flumine, quod frequenter
contingit, ſiccabitur lacus, & iam non erit
lacus, ſed palus aut ſtagnum. Lacus enim
non eſt, cùm frequenter ſiccatur, & ſi tan
tùm non habeat aquæ, vt perpetuò fluat, &
tempeſtatibus aſſiduè agitetur. Cùm verò
quieſcit, palus eſt, non lacus Neceſſarium eſt
etiam, vt ex aduerſa parte, qua flumen in
fluit altior ſit ripa, aliter enim totus effluet,
eritque inundatio, non lacus. Vltimò, opor
tet vt in anguſtum humilitas loci redigatur,
effluatque flumen: nam ſi non effluxerit,
corrumpetur aqua, fietque mare, non lacus,
etiamſi æſtum, & tempeſtates patiatur. Ob
id igitur ex mari nullum flumen erit: etſi
exeat, non eſt illi proportione reſpondens.
Lacuum igitur & maris, & ſtagnorum, vel pa
ludum ac inundationum differentias habes,
nunc igitur ad inundationis Nili cauſas re
deundum eſt. Ea igitur eſt, quia procella il
la, de qua dictum eſt, in Æthiopia die 11.
Iunij initium habeat: intumeſcente ſtatim
flumine, vt etiam apud nos, quòd maxima
ſit copia aquarum, diffunditur Nilus per
campos. Nec obſtat, quòd Æthiopia pro
cul Ægypto fit: nam ſi mare medio intu
meſcit recurſu aquarum ob æſtum: vt ſu
prà declarauimus ( quia alius eſt aquæ flu
xus, alius tumor: in quo ſtatim partibus ſibi
inuicem ſuccedentibus ab extremo ad extre
mum compreſſione tumor tranſit ) nil mirum
eſt igitur quamvis Nilus lente fluat, turgere
ab extremo ad extremum quatridui ſpatio: nam
& tu ſi comprimas vt rem ab altero extre
morum, videbis abſque motu in reliquo in
tumeſcere. Inde ceſſante pluuia, ipſo autem
ſe perpetuò exonerante in mare, extenuatur
iterum, & ad ſua loca redit. Forſan & ad hoc
facit, quòd aquæ Oceani auſtralis ( vt dixi
mus ) tribus aut quatuor menſibus ad Au
ſtrum feruntur, vnde fieri poteſt, vt tunc
compreſſis fontibus Nili, dum aqua nimis
redundat, cogatur Nilus intumeſcere, & al
ueum egredi. Nam ſuperiùs docui, dulces
aquas ſalſis continuari. Fine enim optimo
factum eſt, vt pluuiæ illæ Solem comitaren
tur. Nam primùm hauſta ex mari ſalſa tran
ſit in dulcem, redditque vices tot fluminibus
in mare ſe exonerantibus, quorum aquæ dul
ces in ſalſas vertuntur. Quamobrem ſi æqua
debet eſſe diſtributio, vt ſempiterna manere
poſſit, neceſſe eſt, vt maxima ſit imbrium
aqua, quæ omnium fluminum ſe in mare
effundentium iacturæ coæquetur. Secunda
cauſa eſt, vt aër ipſe temperatus reddatur,
atque ita habitabilis regio. Tertia, vt terra
humo perfuſa abundet fructibus atque ſege
te, vt animalia in ea, atque homines viuere
poſſint, nec tanta terræ portio tanquam
inutilis pereat. Nam ſuperiùs demonſtra
tum eſt contrariis rationibus, etiam ſub
polis coli terras. Quarta ne terra areſcens
in medio ſolueretur, atque ſic tota periret,
dum partem neglectam habuiſſet Deus.
Horum omnium cauſa atque etiam alio
rum, factum eſt, vt Solem nebulæ perpe
tuæ fermè comitarentur. Nec verum eſt,
vaporem ſeruari tamdiu, vt ex Geminis in
Cancrum Sol procedat, ſed humeſcit tan
tum interim aër: ſuccedenti tamen diei
prior aquas ſpargendo, dum Sol eſt in
Cancro, opitulatur. Idcirco igitur in At
lante maiore, quem montem vocant Ser
raliona, nubes denſiſſima in cacumine con
ſpicitur, perpetuò fulgura aſſidua corruſ
cant, & tonitrua procul 50000. paſſuum
exaudiuntur: quoniam calor ibi Solis ſem
per vigens, ac montis humidum, nubem
perpetuam generant. Igitur montem illum
humidiſſimum eſſe neceſſe eſt: ad quod ta
men iuuat maris vicinitas quippe quòd
mons non iam ſimpliciter dici mereatur,
ſed cùm progrediatur radicibus in mare,
potiùs promontorium. Apparet autem ex
his, quæ noſtris diebus innotuerunt, non
terram Oceano circumdari, ſed Oceanum eſſe
tanquam lacum quendam inter terras conſtitutum,
altera parte habitabilis noſtra alia Norti
ca, Braſilia à meridie, & America à ſepten
trione. In ipſo autem Oceano vndique in
ſulæ numero incredibili, adeò vt ſupra
10000. eſſe affirment. Itaque mare, lacus
eſt terræ totius, non terra inſula maris. Ip
ſæ verò inſulæ cùm aquas ſcateant, argu
mentum præbent, quòd non in illis gene
ratur, ſed percolatur. Qui enim fieri poſſet,
vt Hibernia quindecim flumina haberet, ni
ſi ex mari purgatis aquis originem duce
rent? Nec ſolùm inſulæ hæ, ſed etiam per
exiguæ aquas dulces continent: velut ea,
quæ tribus partibus vltra æquinoctium po
ſita eſt, procul ab omni terra millibus paſ
ſuum fermè 1000, cum 8000. paſſuum in
longitudine, quatuor in latitudine, tota vi
rens, multis aquis dulcibus ſcatet. Oriri eas
neceſſe eſt, quoniam inſula montis ſit cacu
men: mons autem mari circundatus aquas
ſalſas percolando dulces reddat. Ibidem aues
diuerſorum generum, quæ ignaræ inſidia
rum hominis, ſpontè capi ſe permittebant.
Vnde igitur illarum origo? nam nec tranſ
uolare tam procul nec ex putrida mate
ria gigni potuerunt. Sed vel olim habi
tata, tranſlatis auibus: poſtmodum ob me
tum, vel maris incrementum deſit habita
ri: vel tranſeuntibus nauibus demiſſæ aues
originem generi loco incolumi dederunt.
Nam & nunc Hiſpani ſues in inſulis de
ſertis dimittunt: vt quandoque etiam il
lis vſui ſint. Tria igitur ſunt elementa: