Buonamici, Francesco, De motu libri X
page |< < of 1055 > >|
1
in quem primùm poteſtas inſtituitur.
Ad tollendam alteram dubitationem ſtatuamus antè actum
& poteſtatem repugnare formaliter: etenim actus eſt ens, potentia non ens: itaque actu aduenien­
te potentia corrumpitur, quam tamen nihil prohibet, quominus ſecundùm materiam conſeruetur, ex
quo fit vnum per ſe è poteſtate & actu.
Quòd ſi actus in eo dicitur eſſe, in quo ſit potentia, non
ſic intelligitur, quia ſint vnà poteſtas & actus; verùm quae actui poteſtas anteceſſerit.
ita nigrum eſt
poteſtate album, non quae album ſit ſimul & nigrum: neque enim contraria conſtant, ſed quoniam albo
nigrum præiuit, & nigrum ratio fuit, per quam ſubiectum nigri conuerteretur in album, & denique ni­
grum non accipitur pro eo quod denominat, ſed pro eo quod denominatur, quod eſt ſubiectum:
neque albo ſuccedente nigrum ſeruatur, cùm ſit illud ex quo tanquam non remanente fit album.
Fallaciæ genus, vt mea fert opinio, eſt ſecundùm figuram dictionis, & cauſſa eſt. quoniam com­
mutatur id quod notat, quod eſt nigrum, in id quod notatur quod eſt ſubiectum cuius nota concretum
eſt, & περώνυμον.
Non me latet, dialecticos hoc fallaciæ genus ita expreſsiſſe, quae eſſet fallacia, cum
acciperetur in ſenſu compoſito id quod falſum eſt, & verum in ſenſu diuiſo.
eſt enim falſa hæc enun­
ciatio, album potest eſſe nigrum in ſenſu compoſito; quoniam accipit totum ſubiectum, corpus nigrum
de quo enunciatur eſſe poſſe album; cùm tamen ſit vera in ſenſu diuiſo, de corpore .ſ.
quod erat
ſubiectum albi.
Facilius dici potuit, enunciationem accipere ſubiectum mutationis, vt totum ſecun­

dùm materiam, quod tamen eſt pars.
a Denique fallacia eſt ex figura dictionis. Vbi tertio loco op­

ponitur poteſtas diuidendi in continuo & cęlo.
dicimus eam eſſe in continuo, non perfectam, ſed
imperfectam, & actum reſpicere imperfectum qui poſitus eſt in diuidendo, non ineſſe diuiſum.
De diuiſione aut cęli dictum eſt eam non eſſe ſimpliciter, ſed quodam modo limitari vt quae ſit per mo­
tum & per deſignationem.
Sic & animus vbique poteſtatem habet videndi, cum hac conditione,
ſi ibi adſit idoneum inſtrumentum: ideòque.
non videt in manu: ac ſi oculus in manu poneretur,
vtique manu etiam proſpiceret.
Neque ob id fruſtra eſt videndi facultas in manu; licet ibi videre poſ­
ſet, ſi adeſſet inſtrumentum, quia non eſt nata apta videre per manum, ſed per oculum.
Tum ſanè
fruſtra eſſet, ſi deberet videre per oculum, non autem videret.
Ad tollendam verò dubitationem
contra ſecundum caput quæſtionis, ſcire oportet, magnum diſcrimen intercedere inter actum agen­
tis, & actum patientis: nanque actus in patiente, & in poteſtate patibili eſt vt patientis affectus: in
agente verò & poteſtate actuoſa non eſt vt in ſubiecto, ſed vt ab eo: de qua re, cùm ſuperiore libro
complura dicta fuerint, non eſt quae hîc inutiliter repetantur.
Sed dicimus ad argumentum; cùm
opponitur actum agentis eſſe in potentia patibili, non aut actuoſa, eam eſſe in potentia patibili,

vt in ſubiecto, ſed tamen eſſe quoque in actuoſa poteſtate, non quidem vt in ſubiecto, ſed vt à quo.
Et hoc item ſufficere ad id conſtituendum, quae actus eiuſdem ſit, cuius eſt poteſtas: eſt enim eiuſdem
eo modo quo eſt poteſtas.
eſt autem poteſtas, vt à quo, non autem, vt in quo. Sic conſeruatur vni­
uerſitas eius pronunciati.
Poteſtatem omnem actu terminari. Ex eodem fonte dimanat illud etiam
quod ab Ariſtotele ſæpius vſurpatum eſt, tum 6. Phyſ. b tum item 8. c tum etiam 1. de Cęlo.


d Naturam non aggredi id quod ſe conſecutum non ſperat. quod, tametſi in principiis à nob. re­

poſitum eſt, ſufficiente ad eius veritatem patefaciendam ipſo vſu: cęterùm quae à Latinis philoſophis
agitatum, poſtulat item aliquam animaduerſionem.
Nam præter alios Iandunus e ſic argumenta­

tur.
Vbi ſit ordo inter aliqua, ſi poſterius fieri nequeat; non idcirco fieri non poſſe antecedens.
Ergo potest aliquid aggredi natura quod non ſit ſucceſſurum. Probatur antecedens. quoniam ani­
mal homini antecedit: ſi tamen illud animal factum fuerit equus, ipſi prorſus hominis natura re­
pugnat.
Homo igitur cœpit, non tamen eſt factus. Confirmatur, quia prius potest eſſe ſine poſte­
riore, ſed fieri prius eſt, quam factum eſſe.
Ergo poteſt aliquid fieri, & poſteà non eſſe factum.
Adde quoque Ariſtotelis teſtimonium de 2. Poſt. Attamen, ſi ſeruentur conditiones de quibus ſu­

prà, vera eſt generatim hæc propoſitio.
Illa verò quæ Iandunus obiecit, ita diſſoluuntur. Nanque
ad primum negatur antecedens, ad probationem reſpondemus.
Animal, aut abſolutè capi, aut cum
aliqua determinatione, vbi verò accipiatur abſolutè, non eſſe poſſe magis hominem, quae equum,
vbi verò determinatum fuerit, non eſſe poſſe, niſi illud quo determinatum eſt.
Quamobrem in ar­
gumento ſubeſt fallacia à ſimpliciter ad ſecundùm quid.
Etenim cum accipitur animal, quod potest
eſſe homo, intelligitur animal, quod eſt ſine determinatione.
Cùm verò accipitur animal, quod
fit equus, iam eſt determinatum equi forma: hoc aut non poteſt fieri homo, ſicut etiam fieri nequit, vt
equus ſit homo.
Et hæc eſt germana ſolutio propoſiti argumenti, ad quod diſſoluendum multa
blaterauit Iandunus.
Euertitur item confirmatio ex his quæ docet Ariſtoteles. Nam, quod ha­
bet rationem finis, poſtquam perfectum fuerit; abſolutè habet rationem principij.
ideòque antecedit
in natura iis quæ fiunt, & ſuapte natura expetitur, eoque.
plurimum natura potitur, ſi minus, id for­
tuitum eſt, & pertinet ad ſingulare: ſingularem verò potentiam actu ſuo fruſtrari non eſt abſurdum.
Quod verò Simplicius accepit, effici, vt ſit fruſtra facultas, niſi obeat munus ſuum. hoc ego pro­
fectò nunquàm homini darem, niſi cum aliqua lege, vel vniuersè, vel quae ſimpliciter officio ſuo non
fungeretur: at in dormiente & in eo, quod laborat ἀτροφίᾳ, ceſſat quidem munus cuiuſpiam

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index