Fabri, Honoré, Tractatus physicus de motu locali, 1646

List of thumbnails

< >
261
261
262
262
263
263
264
264
265
265
266
266
267
267
268
268
269
269
270
270
< >
page |< < of 491 > >|
1fortè ſydera rotantur; qui tamen non eſt acceleratus per ſe, propter ra­
tionem prædictam.
Obiiceret fortè aliquis; eadem ratio quæ probat motum naturalem
deorſum accelerari, eadem probat circularem naturalem etiam intendi:
quippè ſemper adeſt principium intrinſecum applicatum.
Reſpondeo
negandam eſſe paritatem;
quia naturalis motus grauium non accelera­
tur fruſtrà;
Nunquam enim recedit à ſuo fine; at verò, ſi motus circula­
ris ſyderum acceleraretur, tandem abiret in infinitum, quod reuerâ eſſet
contra finem à natura inſtitutum; quippè carerent ſuo fine, & vſu corpo­
ra cœleſtia, ſi longè celeriori motu rotarentur.
Obiiceret alius, motus circularis naturalis non acceleraretur, igitur
tardiſſimus eſſet, qualis reuerâ motus naturalis grauium deorſum, quod
eſt contra experientiam.
Reſpondeo, vel determinatum impetus gradum,
eumque valdè intentum produxiſſe iuxta inſtitutum ſuæ naturæ, vel per
aliquot minuta ſeſe mouiſſe motu recto naturaliter accelerato; ſed de
hoc motu ſyderum agemus fusè aliquando, cum de cauſis corporum cœ­
leſtium.
Obiicies deſcenſum funependuli, qui eſt naturaliter acceleratus; ſed
profectò ille motus eſt tantùm per accidens circularis.
Scholium.
Obſeruabis ex dictis ſatis conſtare, quàm temerè mirentur aliqui tan­
tam motuum cœleſtium celeritatem, cum motus circularis velocitas in
infinitum augeri poſſit: Obſeruabis præterea, ſi fortè motus rectus corpo­
rum cœleſtium præceſſit per aliquot minuta, motum illum, qui deinde
ſucceſſit, non eſſe perfectè circularem, ſed mixtum, quem aliquando ex­
plicabimus, & ex eo cauſas Apogæi, Perigæi, declinationis, &c.
omnéſ­
que anomalias deducemus ſuo loco.
Theorema 21.
Rota circulo verticali parallela circa axem mobilis addito minimo im­
petu per ſe moueri poteſt;
ſit enim ABCD plano verticali parallela circa
centrum E volubilis;
ſitque in perfecto æquilibrio, & accedat minima
vis impetus in A v.g. haud dubiè punctum E deſcendet deorſum, alio­
quin maneret æquilibrium, & non maneret: dixi per ſe;
nam cùm non
poſſit volui circa centrum E, niſi vel cum mobili axe duobus hinc inde
lunatis fulcris ſuſtentato, vel facto foramine circa axem immobilem, vel
circa geminos apices conicos immiſſos iuſtis apothecis in plano rotæ
excauatis, quales videmus in acu magnetica; atqui non poteſt volui rota
ſiue primo, ſiue ſecundo, ſiue tertio modo voluatur ſine multa compreſ­
ſione partium, id eſt, ſine aliquo affrictu, in quo multæ particulæ vnius
plani cum particulis alterius quaſi pectinatim commiſſæ, motum & im­
petunt ſiſtunt.
Theorèma 22.
Rota minor in eodem ſitu de quo ſuprà æquè facilè moueri poteſt, ac maior

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index