Gassendi, Pierre, De proportione qua gravia decidentia accelerantur, 1646

Page concordance

< >
< >
page |< < of 360 > >|
1nis myſterijs fiet? Reſpondeo idipſum, quod fit in vul­
gari, & quæ haberi ſolet Ariſtotelea ſententia, Vt toto
nempe corde, atque ore credamus, atque profiteamur
quicquid credendum, profitendumque Sacro ſancta,
Catholica, Apoſtolica, & Romana Eccleſia pribit:
Vt non modò Epicurum, & Democritum; ſed Ariſto­
telem quoque, & Platonem, & alios omneis flocci­
faciamus, quoties proferent aliquid, quod ſit à ſacra
Fide alienum: Vt ipſum naturale lumen nihili duca­
mus, præ fidei lumine; & quicquid ab eo monſtratur,
damnemus, ſi iſtud monſtret oppoſitum: Vt defen da­
mus non eſſe apud Deum impoſſibile omne verbum;
& quod ſpeciatim attinetad ſeparabilitatem, exiſten­
tiamque aut ſubſtantiæ ſine accidentibus, aut acciden­
tium ſine ſubſtantia, demus Deum aliquid poſſe, quod
nos fateamur inueſtigare non poſſe, cuiuſque tota ra­
tio ſit ipſa potentia facientis.
Habes quid putem de­
bere fieri, & quod ſanguinis effuſione propugnare pa­
ratus ſim.
Quod me deinde admones, vt videam, per
Deum immortalem, ne mei nominis authoritate, infirmiori­
bus quidem errandi, cæteris verò præconceptam de ingenij mei,
ac iudicij ſagacitate opinionem imminuendi præbeam occaſio­
nem: id ſanè, vt par eſt, accipio.
Siquidem, quamvis
longè abſim, vt vllam mei nominis authoritatem eſſe
agnoſcam, & hoc eulogium ſingulari tuæ humanitati
totum debeam: quamvis etiam mihi nihil ſit curan­
dum, ne minuatur de me opinio, quæ merito meo eſſe
nulla poteſt: attamen, quod caues, ne infirmioribus er­
randi occaſionem præbeam; rem caues mihi planè
cauendam, & pro qua me tibi obſtrictum proſiteor:

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index