Casati, Paolo, De igne dissertationes physicae, 1686

Table of Notes

< >
< >
page |< < (303) of 672 > >|
315303De Cineribus. inſinuant, & vſque ad maris fundum penetrantes ſe immiſcent ma-
teriæ, quę incipit fermenteſcere adeò, vt poſt ſex horas abſolutâ
fermentatione incipiat ſuâ ſponte ſubſidere:
ſic maſſa farinę cum
fermento ſubactę certam habet temporis menſuram, quo intu-
meſcit, deinde ſponte ſuâ ſubſidit.
Quoniam verò Lunares expi-
rationes compertum eſt efficaciùs manare etiam in terram
quando Luna eſt Soli oppoſita, aut coniuncta, nil mirum, ſi
eriam mari contingat tunc maiore æſtu agitari.
Sed ad cineres, ſi
placet, reuertamur, ſi quid adhuc noſtrâ conſideratione dignum
ſuperſit.
Dand. Satis multa de cineribus diſſeruimus: vnum occurrit ani-
mo, quod Fournerius Hydrog.
lib. 2. cap. 6. vidiſſe ſe memorat in
Flandriâ haud procul Tornaco, quidam videlicet cinis calcis ex
Marmore, quem præſtantiſſimum prędicat ad opera omnia, quæ
in aquis ędificantur;
ſubſtratis enim ingentibus lapidibus magnâ
copiâ huiuſmodi cineres imponebantur cęmenti loco;
aqua verò
ſe inter lapides inſinuans cineribus immiſta ita illis ſaxeam natu-
ram inducebat, vt breui marmoream duritiem æmularentur.
Sed
horum cinerum vocabulo nil aliud intelligo, quàm minutum il-
lum puluerem, qui detractis ex fornace calcis glebis reliquus eſt;
ipſe verò à calce nihil diſtat, niſi fortaſſe quia omnis abeſt humor,
quo puluiſculi inuicem compingantur:
cinis quippe ex S. Iſidoro
lib.
16. Origin. cap. 1. eſt puluis ex incendio reſiduus, in quem res
vſta redigitur;
& meritò calcem eſſe quandam cineris ſpeciem exi-
ſtimamus, quamuis plus habeat feruidę efficacitatis, quàm cinis ex
lignis aut ſtipulis combuſtis;
plus enim ſalis communiter ineſt in ſa-
xis, quàm in plantis.
Grad. Calcem à cinere vulgariter ſegregamus vocabulis, vt ci-
nerem dicamusid, quod ex combuſtione reliquum, pulueris ſpe-
ciem induit, ſi quidem incenſum corpus ad eorum genus pertineat,
quæ ſtirpium vitam viuunt:
reliqua verò, vt ſaxa, Marmora,
metalla, foſſilia ſi comburantur, in calcem redigi dicuntur.
Hinc
ſiqua planta lapideſcat (nam vt apud Ouidium aliquando legi,
*Flumen habent Cicones, quod potum ſaxea reddit Viſcera, quod*
*tactis inducit marmorarcbus)* in calcem potiùs quàm in cinerem
reſolui vi ignis dicimus;
& malumus combuſti coralij puluerem
calcem appellare quàm cinerem, quia ex aquâ eductum lapideam
duritiem acquirit, quamuis intrâ aquam fruticis more creſcat:

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index