Aristoteles, Physicorvm Aristotelis, sev, de natvrali auscultatione, libri octo

Table of contents

< >
< >
page |< < (93) of 760 > >|
31593LIBER III. milium partium inter ſe & elementorum, uelut uniuerſæ
aquæ
ad aërem uniuerſum, &
elementi ad elementũ, & in
cæteris
eodẽ modo, &
aër maior eſt aqua, & omnino id
quod
ſubtiliorũ eſt partium, quòd großiorum:
patet &
clementũ
aquæ minus, quàm aëris eſſe.
Si igitur magnitudo
minor
ineſt maiori, elementũ ſanè aëris diuiſibile erit, &

ignis
identidem ipſius, &
corũ omnino quæ ſubtiliorũ par
tium
ſunt.
Sin diuiſibile faciunt ij quidem, qui igni figuram
tribuunt
, eueniet partẽ ignis ignem eſſe, propterea quòd
pyramis
ex pyramidibus constat.
Et item, omne cor-
pus
elementum eſſe, aut ex elementis constare:
pars enim
ignis
nec ignis eſt, nec aliud elementum ullum.
Hiſce uerò
qui
magnitudine definiunt, prius quid elemento elementum
eſſe
, atq;
hoc in infinitũ abire, ſi omne corpus diuiſibile eſt,
&
quod paruarũ magis eſt partium eſt elementũ. Præterea
&
his etiam accidit, idem ad hoc ignem eſſe dicere, ad aliud
aërem
, &
aquam rurſus ad terrã. Commune autẽ peccatum
uniuerſis
eſt, qui elementũ unum ſupponunt, unũ naturalem
ſolum
omniumq́;
eundẽ facere motũ: omne nanq; naturale
corpus
, principium habere motus uidemus.
Si igitur omnia
corpora
unum quid ſunt:
unus omniũ motus erit: & hoc
magis
quodq;
moueri neceſſe eſt, quò maius fit: quemadmo
dum
&
ignis, quò maior fit, ſua latione celerius fertur:
accidit autem, multa deorſum celerius ferri. Quare pro-
pter
hæc ipſa, &
inſuper cùm definitum ſit prius naturales
plures
eſſe motus, patetunum elementũ eſſe non poſſe.
Cùm
autem
neq;
infinita ſint, neq; unum ſit elemẽtum, plura eſſe
proſectò
, atque finita eſſe neceſſe eſt.
CAP. VI.

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index