Buonamici, Francesco, De motu libri X

Table of figures

< >
< >
page |< < of 1055 > >|
1facultatis: attamen non idcirco fruſtra adeſſe concedam, quia neque ſemper, nec in omnibus offi­

ciis ſit immunis, aut non ſe habeat ſecundùm naturam.
H
a Lib. de
ſomno.
b Lib. περὶ
ἐρμ
.
c 2. de or­
tu.
Lib. de di­
uin.
A
a Lib. de
Beat.
An.
B
b 2. de an.
C
c 3. Phyſ.
D
E
a 7. Met.
F
G
H
a 2. de An.
A
B
a 1. Phyſ.
T. 64.
C
b T. 92.
c T. 75.
d Cap. de
infinito.
e 1. de cęl.
D
E
E quónam genere cauſſę ſit illa potestas quę reſpicit actum. Cap. XXXII.
ACTVS ſecundus ab actu primo proficiſcitur; eumque. imitatur ad amuſsim: niſi quid ob­
ſtet.
nam ſi fuerit ille imperfectus, hic quoque imperfectus erit, & perfectiſsimi idem erit
quoque perfectiſsimus.
Sic cùm imperfectum ſit elementum, functio imperfecta eſt, vtpote mo­
tus, atque ille quidem gradui perfectionis rei quæ mouetur, optimè reſpondens, vt non minus pij
ſcriptores, quàm Ariſtoteles ex functionib. de habitus & ſubſtantiæ perfectione iudicium moneant
eſſe faciendum.
Nam ſtudioſus ex officio ſtudiosè facto dignoſcitur, & arbor ex ſuauitate co­
piaque
.
fructuum æſtimatur, neque enim ſpinæ vuas, aut tribuli ficus producunt. Itaque quo perfectior
fuerit actus primus; ita etiam motus prouehit elementum ad locum naturali ſuoque.
ipſius proprio
viciniorem: vſque adeò, vt cùm primùm extiterit elementum, locum ſuum ſit aſſecutum; motuſque.
cum quiete commutetur, illo .ſ. adepto quo mobilis natura tendebat. Sed, vt oriatur actus iſte ſe­
cundus à primo, hoc eſt, quæ'nam ratio ſit qua naſcitur in elemento motus à forma, an'ne vt effi­
cientis, quod video pleroſque putare, an potius in alio genere; nunc pro virib. expediendum eſt,

quod ſi proſperè ſucceſſerit, iam erit in promptu quod de cauſsis motus elementi dicamus.
Pro­
fectò ſi ſecundus actus eſt finis, is aut refertur ad agens, vt ab ipſo comparetur, vltimo excepto
qui non pendet ex aliquo genere cauſſæ, vt exiſtat, ſed vt ſeipſum præſtet, eoque.
ſolùm potiatur
agens: ita enim propter nos exiſtit Deus, quae nos non ſine illo: ſignificat aut ſecundus actum primum:
etiam ex actu primo, tanquàm ex efficiente pendêre cenſebitur.
Inſuper duo principia pręſtare
videntur, actionem, ſeu functionem quæ eſt actus ſecundus: alterum quidem, quod patitur; hoc
verò aut eſt materia, aut illi pro portione reſpondet: alterum verò quod agit, atque hoc eſt ha­
bitus, aut forma: quapropter ab habitu quoque & forma tanquam efficiente manáre concludetur.
Hoc item illa ſpectant quæ nos attulimus olim, dum quęreremus an forma ſit agendi principium.
Propter hæc aliaque. huiuſmodi, inualuit opinio, vt actus iſte ſecundus haberet in eo in quo ſeſe
explicat, initium duplex: alterum quod eſt forma: atque alterum, quod eſt ſubiectum.
ab illo primo
tanquàm agente deriuaretur, ab hoc altero vt patiente.
ideoque. reddita cauſſa eſt actionum inter­
narum: ſiquidem aſſecutæ ſint in eo quod operatur, vniuerſa principia, quippe agens & patiens.
Quapropter compoſitum ſine vllius extrinſeci opera fungitur ſuo munere, quemadmodum animal

quod cùm habeat principium quod efficit motum; eſt verò animus, & principium quod mouetur;
hoc verò eſt corpus, per ſe mouetur.
Additur & illud, quòd actiones & perpeſsiones ſunt com­
poſiti; animal enim eſt id quod propriè mouetur, & idem quod propriè mouet, vt non ſimpliciter
moueat forma, neque item materia ſimpliciter moueatur, & horum cauſſa talem habet rationem.
Nanque vt de forma dicamus aliquid nos etiam pro illis. Forma quæ mouet, vt immobilis a non

mouet vt efficiens, ſed vt finis: itaque ſi motum eſt vt efficiens, iam mobilis ſit oportet: at hoc fine
ſocietate materię non potest eſſe; quod verò pertinet ad materiam, cùm ipſa ſit, pura poteſtas, mo­
tui non ſubiicitur: actu enim ſit neceſſe eſt id quod mouetur.
ſed vtraque ſunt principia ſanè motus,
illa quidem, vt quo compoſitum moueat: altera verò vt quo moueatur.
Itaque cietur materia, qua­
tenus informata eſt, atque forma, non vt ſeparata, verùm in certa materia.
Sic omnem expediri fun­
ctionem, vt in hoc motu nil prohibeat, quinimmo neceſſarium ſit, agere ſic id quod mouetur, quia
ſeipſum moueat per formam, & quia moueatur à ſeipſo per materiam.
Nam compoſitum eſt id
quod verè agit & patitur, illa ſunt, per quę ipſum agens hæc præſtat.
Audiuimus anteà, quem­
admodum efficiens obeat ſuum munus in alieno ſubiecto.
Nunc explicandum eſt an'ne in ſuo

ipſius ſubiecto poſsit eadem officia præſtare.
Quòd efficiens ſit in alio principium motus; na­
tura quę eſt forma & materia, ſit in eo in quo eſt, ex naturæ explicatione monſtrauimus.
Ariſto­
teles etiam poteſtatem motricem à natura ſeparauit eodem nomine 3. de Cęlo.
b Quamobrem ego

concluderem, ipſum efficientis vim habere non poſſe propriè in eo in quo eſt, ſed fortè metapho­
ricè: hoc aut nihil ad noſtram diſputationem, qui de verè efficiente motum inanimi verba facimus,
& modum explorare volumus quo forma eſt principium motus.
Sed quantum pertinet ad rem
noſtram, quandò functionum cauſſæ veſtigantur ipſa re iam conſtituta; videtur forma duob.
mo­
dis eſſe cauſſa functionum; primùm quidem intrinſecùs, vbi nil aliud reſpicit, quàm id in quo eſt:
deinde verò extrinſecùs, vbi ſpectat alienum, & ſubiecto ſeparatum.
dum vergit ad alienum, ſic
conformat verè efficiens, ſiquidem ſit ratio per quam agit ſubiectum, & immutat externum, ſem­
per ipſum afficiendo & immutando per formam quam habet.
In re verò ipſa, cuius eſt forma vide­
tur eam facere ſubiectum Ariſtoteles, cuius hæc verba ſunt.
c Subiicitur autem, ſiue ſubiectum

id eſt, in quo cetera dicuntur, ipſum verò in alio iam non dicitur.
Id aut, quod primum ſubiici­
tur, eſſentia videtur eſſe maximè, qualis quodammodò materia dicitur: alio verò modo forma;

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index