Aristoteles, Physicorvm Aristotelis, sev, de natvrali auscultatione, libri octo

Page concordance

< >
Scan Original
271 49
272 50
273 51
274 52
275 53
276 54
277 55
278 56
279 57
280 58
281 59
282 60
283 61
284 62
285 63
286 64
287 65
288 66
289 67
290 68
291 69
292 70
293 71
294 72
295 73
296 74
297 75
298 76
299 77
300 78
< >
page |< < (94) of 760 > >|
31694ARIST. DE COELO
COnſidcrandum eſt autem primò, utrum ſempiterna
ſint, an generentur, &
corrũpantur: quo demonstra-
11Hîc oftẽdit ele
mẽta ſempiter-
na non eſſe, ex
ſéq; mutuò fie,
gi.
to, &
quot, et qualia ſunt, patebit. Sempiterna igitur eſſe,
impoßibile eſt:
& ignem enim, & aquam, & unumquodq;
ſimplicium corporum, diſſo{lu}i uidemus: dißolutionẽ uerò,
aut infinitam eſſe, aut ſtare neceſſe eſt.
Si igitur infinita eſt,
&
diſſolutionis tempus infinitum erit, & tempusrurſus
compoſitionis:
unaquæque enim partium in alio tempore
diſſoluitur, atque componitur.
Quare fiet ut extra tem-
pus infinitum, tempus ſit aliud infinitum:
quàdoquidem &
compoſitionis tempus eſt infinitum, &
prius hoc diſſolu-
tionis tempus, ut extra infinitum ſit infinitum, quod quidẽ
impoßibile eſt.
Sin ſtabit alicubi diſſolutio, autid corpus
in quo diſſolutio ſtabit, indiuiduum erit, aut diuiſibile qui-
dem erit, non tamen unqu@m diuidetur, ut Empedocles uel-
le uidetur.
Indiuiduum igitur non erit, propter rationes
anteà dictas.
At neq; diuiſibile quidem erit: nunquam autem
diſſoluetur:
minus enim corpus, facilius quàm maius corrũ-
pi poteſt.
Si igitur et maius hac corruptione corrumpitur,
ut in minora diſſoluatur, corpus minus id pati magis con-
ſentaneum eſt rationi.
Ignem autẽ, duobus modis corrum
pi uidemus, nam &
à contrario corrumpitur cùm extingui
tur, &
ipſe à ſeipſo marceſcens: hoc autem patitur minor à
maiore, &
eo celerius, quò minor eſt. Quare corporum ele
menta corruptibilia, &
generabilia eſſe neceſſe eſt. Cùm
autem generabilia ſint, aut ex incorporeo, aut è corporeo
ipſorum generatio erit:
& ſiex corpore, aut ex alio, aut ex
ſeſe uicißim ipſorum generatio erit.
Is igitur qui ipſa di-
cit ex incorporeo generari, uacuũ facit.
Nam omne quod
fit, in aliquo fit:
& id in quo eſt generatio, aut

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index