31694ARIST. DE COELO
COnſidcrandum eſt autem primò, utrum ſempiterna
ſint, an generentur, & corrũpantur: quo demonstra-
11Hîc oftẽdit ele
mẽta ſempiter-
na non eſſe, ex
ſéq; mutuò fie,
gi. to, & quot, et qualia ſunt, patebit. Sempiterna igitur eſſe,
impoßibile eſt: & ignem enim, & aquam, & unumquodq;
ſimplicium corporum, diſſo{lu}i uidemus: dißolutionẽ uerò,
aut infinitam eſſe, aut ſtare neceſſe eſt. Si igitur infinita eſt,
& diſſolutionis tempus infinitum erit, & tempusrurſus
compoſitionis: unaquæque enim partium in alio tempore
diſſoluitur, atque componitur. Quare fiet ut extra tem-
pus infinitum, tempus ſit aliud infinitum: quàdoquidem &
compoſitionis tempus eſt infinitum, & prius hoc diſſolu-
tionis tempus, ut extra infinitum ſit infinitum, quod quidẽ
impoßibile eſt. Sin ſtabit alicubi diſſolutio, autid corpus
in quo diſſolutio ſtabit, indiuiduum erit, aut diuiſibile qui-
dem erit, non tamen unqu@m diuidetur, ut Empedocles uel-
le uidetur. Indiuiduum igitur non erit, propter rationes
anteà dictas. At neq; diuiſibile quidem erit: nunquam autem
diſſoluetur: minus enim corpus, facilius quàm maius corrũ-
pi poteſt. Si igitur et maius hac corruptione corrumpitur,
ut in minora diſſoluatur, corpus minus id pati magis con-
ſentaneum eſt rationi. Ignem autẽ, duobus modis corrum
pi uidemus, nam & à contrario corrumpitur cùm extingui
tur, & ipſe à ſeipſo marceſcens: hoc autem patitur minor à
maiore, & eo celerius, quò minor eſt. Quare corporum ele
menta corruptibilia, & generabilia eſſe neceſſe eſt. Cùm
autem generabilia ſint, aut ex incorporeo, aut è corporeo
ipſorum generatio erit: & ſiex corpore, aut ex alio, aut ex
ſeſe uicißim ipſorum generatio erit. Is igitur qui ipſa di-
cit ex incorporeo generari, uacuũ facit. Nam omne quod
fit, in aliquo fit: & id in quo eſt generatio, aut