Cardano, Girolamo, De subtilitate, 1663

Page concordance

< >
< >
page |< < of 403 > >|
1denſiſſimum terra, mediocre aqua rariſſi­
mum aër: omniáque frigida.
Sed aër, quod
rarus ſit, minùs frigidus eſſe videtur?
iuxta
cœlum autem ob perpetuum motum rareſcit

mirum in modum, atque is æther vocatur,
adeò ob raritatem parùm frigidus, vt tempe­
ramento proximus ſit.
Cœlum verò cùm ſit
æthere longè tenuius, temperatiſſimum eſt
aut ſimpliciter, aut inter omnia corpora.
Si­
quidem ſimpliciter, æternum erit, vt Ariſto­
teles ſentit: ſi inter reliqua corpora ſolùm,
aliquando & ipſum finem habebit, vt legi
noſtræ placet, & nos de his in libris de Arca­
nis æternitatis diximus.
Sed & lucem, & lu­
men calida eſſe, ſuperiùs docuimus.
Subſtan­
tia igitur cœli tenuiſſima eſt: non autem tota
ſimiliter, ſed vt lux luce clarior, ita etiam
ſubſtantia tenuior.
Propagantur autem quæ­
cunque non per ſe æterna ſunt, alia quidem
vt ſubſtantię, alia vt accidentia.
Et rurſus, alia
verè ſimile ſibi generando atque idem, vt
equus equum: alia ſimile, ſed non idem, vt
lux lumen.
Miſerta enim natura, quòd in ſin­
gulari perpetuum ſeruare nequit, generatio­

ne reparat.
Sed poſtquam ſemel natum fue­
rit, ampliùs redire non poteſt: æternum enim
eſſet.
Pars enim æternitatis, quæ rationem
habet, infinitum tempus continet: velut ſi in
centum annis ephemeris idem ſemper redi­
ret, par eſſet immortalibus.
Sed tamen im­
mortalis non eſſet: æternitas enim quodlibet
tempus infinitum continet.
Et quicquid infi­
nito multiplicatur, eſt infinitum.
Sed & aliud
maius in his periculum, quoniam quod ge­
neratur, neceſſariò poteſt ex aliqua materia
generari: nam ſi non poteſt ex vlla materia ge­
nerari, aut generabitur, quod generari non
poteſt ( repugnantiam autem hoc continet)
aut abſque materia generabitur: non erit igi­
tur compoſitum.
Materia igitur aliqua eſt, ex
qua generabitur, quod generari debet.
Dum
igitur genitum eſt ac manet, potentia illa
deſiit, atque in actum tranſmutata eſt.
Vel
igitur alia in eadem materia relicta eſt po­
tentia, atque ſic dum eſt, denuò poteſt gene­
rari, quod eſſe non poteſt: quod enim gene­
ratur, in eadem materia non eſt, vel in alia
materia, aut materiæ parte potentia illa reli­
cta eſt.
Itaque tunc generetur: quod cùm iam
ſit, erunt iam duo illa vnum ex ſuppoſito, po­
teritque vnum tamen corrumpi, & alterum
manere, atque ita eſſe, & non eſſe, corrumpi,
& non corrumpi, vnúmque corpus in duobus
locis, atque alia innumera perabſurda.
Abſur­
dum eſt & illud, ſi iam corrupta potentia
poſtquam genitum eſt, in eadem redeat, poſt
corruptum ſit: erit enim potentia potentiæ:
nec niſi in eadem materia illud generari po­
terit, quod eſt abſurdiſſimum, cùm ad minimas
partes diſpergatur, & vt continua nunquam
in idem redeat: neque enim ſi talis eſſet, vbi
diſſolui poſſet.
Itaque quod ſemel generatur,
vt ampliùs redeat, eſt impoſſibile.
Sed non vt
ſimile.
Horum igitur, quæ generantur, alia
ſerò, & parùm multiplicantur, vt animalia,
& plantæ: alia celerrimè, non tamen plurima
producunt, vt ignis: ſtatim enim ignis ignem
generat, atque ille alium: eóque modo ſi ma­
teria non deſit, in immenſum creſcit.
Corpo­
ra igitur in infinitum propagantur, quia lo­
cus in orbe finitus eſt.
Sed ſimplia celerius,
& inter compoſita quæcunque ſunt imperfe­
ctiora, vt muſcæ ac vermes: & inter ea, quæ
ſunt parentibus genita viliſſima quæque, vt
mures, & cuniculi: vnumquódque enim vt
perfectius eſt, eò minùs multiplicatur atque
ſeriùs: quod verò perfectum eſt, nequaquam.
Lux verò corpus non eſt, è corpore tamen
prodit, quare ſibi ſimile generat, non autem
ſpecie idem, nec quod producitur alia gene­
rare poteſt.
Sed infinita eſt illius propagatio,
quoniam quod generatur, ſubſtantia non eſt.
Cùm enim Sol exurgit, illius infinitæ ſunt
ſpecies: dico autem lucis, non Solis.
Quicquid
autem ſic generatur, protinus etiam per ſe
corrumpitur.
Intellectus autem cum ſubſtan­
tia quædam ſit, ſed abſque corpore, ſubitò
multiplicatur in infinitum: audientes enim
omnes intelligunt: & ſi hi proferrent, qui
audiunt, intelligerent & alij non minùs.
Igi­
tur intellectus infinities propagatur, ſi ab
abſque impedimento ſit.
Eadem ratio eſt
omnium, quæ intelligunt ſubſtantiarum, ſed
non eodem modo.
Nam (vt dictum eſt) noſter

intellectus eſt vmbratilis.
Neque tamen in­
tellectus tempori ſubiacent, ſed ſpatium, quo
permanent, imaginantur, æuumque id ap­
pellant.
Eſt autem vt in circulo centrum: vni­
cuique enim parti circuli correſpondet: & ſi
circulus moueatur, immobile manet centrum,
vt in tempore æuum, atque in tempore ſem­
piterno.
Æuum igitur nec extenditur, nec
fluit, ſed ſempiternum manet.
Viſum eſt au­
tem quibuſdam, ob id tempus circulo finiri:
at de hoc libris de Arcanis æternitatis ſatis
dictum eſt.
Seu igitur tempori æuum confe­
ratur, ſeu non, diuiſionis eſt expers, Scio La­
tinos hoc nomine aliud intelligere: ſed nos
quid velimus expoſuimus: nam res, non no­
mina, hîc tractantur.
Hoc verò æuum, in quo

intellectus manent, neceſſariò aut factum,
aut æternum eſt: quia in æternis, quod eſt.
eſſe neceſſe eſt: quod non eſt, eſſe non poteſt.
Nam mortalis natura, non magis immorta­
litatis eſt capax, quàm immortalis mortali­
tatis.
Deus autem omnibus aliquid melius,
neque in æuo, neque in tempore.
Quod igi­
tur ſtabile per ſe, eſt æternitas: quod profluit,
& manet, eſt ęuum: quod non manet, & fluit,
tempus.
Mundus igitur, quoniam manere vi­
detur, in æuo eſt, & in mundo tempus.
Mun­
di optimam partem vocant paradiſum, id eſt,
hortum conſitum, ſeu locum amœniſſimum,
& voluptatum.
Duplex hic, cœleſtis beato­
rum, & terreſtris.
Omiſſo eo, Zeilam inſula

non procul è Chalecuto paradiſus eſſe vide­
tur: eſt enim orbis locus amœniſſimus, ſalu­
britate aëris, vitæ longitudine (nam homines
ibi ad 150. annos perueniunt) fontibus, ſyl­
uis, pratis, frugibus, fructibus, feris, elephan­
tis, piſcibus, aromatibus, margaritis, gem­
mis, auro atque argento.
Hæc igitur orbis
pars præſtantiſſima, ſed non vniuerſi.
Opti­
mum enim in his inferioribus, peſſimum eo­
rum, quæ ſuperiùs continentur.
Medij autem
ſunt motus quidam, quos actiones vocamus.
Tria autem ſunt actionum genera. Primum
quòd fit à corpore in corpus, vocatúrque
mutatio.
Secundum influxus: hic in corpus,

ſed non à corpore, verùm occulta quadam

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index