Bernoulli, Daniel, Hydrodynamica, sive De viribus et motibus fluidorum commentarii

Table of contents

< >
< >
page |< < (302) of 361 > >|
316302HYDRODYNAMICÆ vibus trajectibus ſerena & tranquilla tempeſtate inſtituendis inſervire poſſet.
De virtute iſtiuſmodi rebus naturalibus inſita, de effectibus inde obtinendis
horumque menſuris egi in Sect.
X. §. 40. & ſequentibus: imprimis autem ve-
lim ut attendatur ad §.
43. quo omnes quibus ingenium à natura datum fuit
felix ad machinas excogitandas, excitari deberent ad rei iſtius perfectionem
tentandam.
Quarto. Quod nonnulla alia compendia purè mechanica adhiberi poſ-
ſint ſimilia illi quod §.
27. datum fuit, quorum nempe ope ab eodem labo-
re effectus in promovendis navibus non parum creſcit:
Verum non licet jam
ſecundum veram rei indolem omnia pertractare.
EXPERIMENTA
In Sectionem decimam tertiam.
UT vim repelle@tem experimento recte cognoſcere liceat, adhiberi pote-
rit vas quod habeat formam parallelopipedi ejuſque pondus ſumi tam
vacui quam aqua pleni, poſteaque indagari ratio inter amplitudinem
vaſis &
amplitudinem foraminis, quod in latere vaſis eſſe debet, ſicut & ratio in-
ter altitudines aquæ ſupra foramen &
ſupra baſin: Inde deducere licebit ratio-
nem inter pondus vaſis aqua pleni &
cylindri aquei foramini verticaliter ſuper-
incumbentis.
Porro ex obſervata amplitudine jactus habebitur velocitas aquæ:
ex hac, ſi ſimul jungas quantitatem aquæ dato tempore effluentem pariter
obſervandam, colliges amplitudinem venæ contractæ, quam comparare pote-
ris cum amplitudine orificii.
His omnibus exploratis ſuſpendatur vas ex filo prælongo adhibita ſi-
mul cura, ut alium motum habere non poſſit, quam qui ſit directioni aqua-
rum effluentium contrarius.
Tum demum aquis effluxus concedatur & ob-
ſervabitur filum ſitum verticalem deſerere &
ex angulo declinationis cognoſ-
cetur vis repellens eaque cum menſuris, quas indicavimus, comparari poterit.

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index