Gassendi, Pierre, De proportione qua gravia decidentia accelerantur, 1646

Page concordance

< >
< >
page |< < of 360 > >|
1laboro? Bene ſaltem eſt, quòd mihi eſt vni iactura tem­
poris ferenda; quanquam & tuum affectum probo,
dum ſollicitus es, ne fruſtrà pretioſam adeò rem de­
teram.
Rogas conſequenter, Si nihil ampliùs quæro, ec­
quid rei ſit, quòd plurimorum ſimilium conglobatione præmiſſa
ſic interrogem: Cur non ratione eadem ſuadente fiat veroſimi­
lius, probabilius, magis conſentaneum, moueri Terram verſus
ortum, ac totam Mundi machinam, ſideraque omnia ſalutare
ex ordine; quàm totam illam machinam, totque, & tanta ſi­
dera circum ipſam ire, eamque ſalutare? Rogas &, Quid ſit,
quod tantopere vrgeo, atque exaggero, maiora ex Solis, fixa­
rumque, quàm ex Telluris motu ab ſurda ſequi, atque incom­
moda? Rurſus &, Cur adeò ſtudiosè cætera quoque omnia
Copernicanorum argumenta congeram, ſi hoc ſolùm conten­
dam, vulgatum illud aliorum Philoſophorum à proiectilium
motu petitum argumentum infirmum eſſe, atque inualidum?
Tandem &, Cur etiam de Telluris eiuſdem circa Solem mo­
tu tam prolixam, nec ad prædictum finem neceſſariam adiun­
gam disputationem, in qua non modò Copernicanorum argu­
menta omnia, & rationes qua poſſum, & valeo dicendi facul­
tate (& hoc quoque eſt tuæ humanitatis) ſtabilire, &
confirmare, ſed aliorum quoque obiectiones infirmare pari ſtu­
dio, & contentione moliar? Sed vno verbo ipſemet cauſ­
ſam iam recitaſti illis verbis, quibus me id ſolùm dixi
facere, vt inſinüarem conquirendam eſſe rationem veriſimi­
liorem.
Atqui conuicta illa ratione ex proiectilibus
deſumpta quieſcendum fuit, nec aliæ mouendæ: Ve­
rùm aliæ quoque viſæ ſunt mouen dæ; nequeid omninò
abs re, atque incohærenter factum.
Quia enim iure
obiici potuit, fruſtrà inſinüari à me conquirendas eſſe

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index