Fabri, Honoré, Tractatus physicus de motu locali, 1646
page |< < of 491 > >|
1ret: eſſet enim cauſa neceſſaria; ſed hoc eſt abſurdum: ratio verò diſpa­
ritatis eſt, quia mobile, quod motu circulari voluitur circa centrum,
quod eſt in ipſo mobili duplicis mobilis vicem gerit, quorum vnum im­
pedit motum alterius, nec moueri poſſunt, niſi motibus oppoſitis.
Theorema 28.
Si applicetur pondus in K, minus erit illiusa momentum, quàm in A, erit­
que ad momentum in A, vt LE ad AE;
quod ſæpiùs iam ſuprà dictum
eſt;
præſertim lib.4. Inde tamen egregium deduco paradoxum, ſcilicet
minimam vim ſufficere ad deprimendum ſemicirculum BA DE ſiue ſit
applicata in A ſiue in K; faciliùs tamen id præſtare in C, quàm in K,
id eſt velociore motu.
Theorema 29.
Potentia in C applicata etiam minima per lineam CN, mouebit ſemicir­
culum DE BE ſurſum; vt patet;
nullum tamen producet impetum, ſi
minima ſit;
ratio eſt, quia eodem modo ſe habet, ac ſi detraheret partem
ponderis ſemicirculi DC BE, qua detracta non eſt ampliùs æquili­
brium;
igitur oppoſitus ſemicirculus BA DE præualere debet; vnde
ideo aſcendit ille, quia deſcendit iſte;
qui ideo deſcendit, quia vel de­
trahitur aliquid de momento alterius, vel impeditur;
atqui impedire
tantùm poteſt, vel per productionem impetus, vel per applicationem po­
tentiæ per CN, quæ actione communi cum toto impetu ſemicirculi
BA DE iuuat eius deſcenſum;
nam perinde ſe habet potentia, ſiue ſit,
applicata in A per lineam AO ſiue in C per CN: quod certè manife­
ſtum eſt.
Theorema 30.
Hinc etiam habes duo paradoxa; primum eſt, potentiam immediatè
concurrere ad motum ſemicirculi, cui non eſt applicata, & mediatè tan­
tùm ad motum illius, cui applicata eſt; nam potentia applicata in C per
CN concurrit immediatè ad motum A deorſum, & ſimul cum A ad mo­
tum Curſum.
Secundum eſt, ſolam negationem eſſe cauſam motus, ſci­
licet detractionem partis momenti, quod clarum eſt.
Theorema 31.
Hinc etiam alia deduco paradoxa. Primum eſt, faciliùs ſuſtineri maius
pondus, quàm minus.
Secundum plùs addi ponderis, quò plùs detrahi­
tur.
Tertium plùs detrahi, quò plùs additur, v.g. ſi detrahatur aliqua por­
tio ex ſemicirculo BC DE, ſemicirculus rotæ oppoſitus deſcendet, niſi
ſit potentia in CA, qua ſuſtineatur;
& quò maior portio detrahetur po­
tentiæ, maius pondus incumbet; quò minor, minus.
Sed hæc clara
ſunt.
Theorema 32.
Impetus productus in rota conſeruatur aliquamdiu. Duplex impetus con­
ſiderari poteſt in rota;
primus eſt productus ad intra accedente, ſcilicet
minima vi ponderis alteri ſemicirculo, putâ puncto A, qua poſita tolla-

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index