Alberti, Leone Battista, De re aedificatoria, 1485

List of thumbnails

< >
211
211
212
212
213
213
214
214
215
215
216
216
217
217
218
218
219
219
220
220
< >
page |< < of 406 > >|
1deſcendendi neceſſitates. Et recte illi quidem admonent: qui ſca
las eſſe ædificiorum perturbatrices prædicant: ab quarum impedi
tione
ueteres ualde præcauiſſe uideo.
At uilla ut altera im
ponat alteris ædificia nulla cogit neceſſitas.
Nam fuſiore
quidem laxamento ſibi ſpatia decentiſſima uendicabit: quibus
æquali gradu alia ex aliis ſubueniant.
Quod ipſum mihi etiam in ur
bibus modo id liceat uehementer perplacebit.
Eſt et genus quoddam ædificii priuati: quod una ædium ur
banarum
dignitatem et uillæ iucunditates exigat: quod ſuperiori
bus
libris huic loco prætermiſimus deſtinatum.
Hi ſunt horti
ſuburbani: quos minime negligendos duco.
Faciet. n. ad bre
uitatem / cui
uehementer ſtudeo.
Nam una quidem quid cuique gene
rum iſtorum deceat explicabimus.
Sed prius est ut de horto ip
ſo aliqua referam non prætermittenda.
Qui apud ueteres aiunt
qui agrum parauit / domum uendat urbanam: Cui urbana cordi
ſunt / ruſtica non ſunt opus / fortaſſis eo tendunt / ut eſſe hortum
commodiſſimum ſtatuant.
Aere monent phyſici fruamur quam id fie
ri poſſit liberrimo et puriſſimo.
Hoc non inficior præſtabit
alto in ſeceſſu poſita uilla.
Alia ex parte urbanorum ciuiliumque
negociorum
ratio patremfamilias exigit: ut perquam frequenter ſeſe
habeat foro / curia / templiſ ue.
Hoc facillime ut poſſis domuſ
dabit urbana.
Sed illa negociis: hæc ualitudini aduerſatur.
Conſueuere duces mutare caſtra: nequid fetores grauius offen
dant
.
Quid tu futurum ex urbe cenſeas: in qua tot ſordium tantis tem
poribus
accumulationes ſeruatæ quam que undique euaporent?
Hæc
cum ita ſint omnium quæ ad uſus commoditatem ædificentur primarium
ſaluberrimumque eſſe hortum ſtatuo: qui neque ab rebus urbanis agen
dis
detineat: neque non ſit aeris impuritate immunis.
Curabat Ci
cero ſibi per Atticum hortos pari loco celebri.
At ipſe non adeo
uelim celebres / ut nunquam pro foribus enem abſque toga liceat.
Illud
uelim præſtari commoditatis quod ille apud Terentium ſe cape
gloriabatur dicens.
Ne ulla me aut uillæ aut urbis ſatietas te
neat.
Belle apud Martialem. Rure morans quod agam, reſpondeo
pauca roganti.
Prandeo / poto / cano / ludo / lauo / coeno / quieſco

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index