Newton, Isaac, Philosophia naturalis principia mathematica, 1713

Table of figures

< >
< >
page |< < of 524 > >|
1
untur ex reſiſtentiis, ſuntque ut reſiſtentiæ directe & pondera in­
verſe.
Sunt igitur reſiſtentiæ ut numeri 318,136 & 49,396. Pars
autem reſiſtentiæ Globi minoris, quæ eſt in duplicata ratione velo­
citatis, erat ad reſiſtentiam totam, ut 0,56752 ad 0,61675, id eſt, ut
45,453 ad 49,396; & pars reſiſtentiæ Globi majoris propemodum
æquatur ipſius reſiſtentiæ toti; adeoque partes illæ ſunt ut 318,136
& 45,453 quamproxime, id eſt, ut 7 & 1. Sunt autem Globorum
diametri 18 1/4 & 6 7/8; & harum quadrata (351 9/16) & (47 17/64) ſunt ut 7,438
& 1, id eſt, ut Globorum reſiſtentiæ 7 & 1 quamproxime.
Diffe­
rentia rationum haud major eſt quam quæ ex fili reſiſtentia oriri po­
tuit.
Igitur reſiſtentiarum partes illæ quæ ſunt, paribus Globis, ut
quadrata velocitatum; ſunt etiam, paribus velocitatibus, ut qua­
drata diametrorum Globorum.
LIBER
SECUNDUS.
Cæterum Globorum, quibus uſus ſum in his experimentis, max­
imus non erat perfecte Sphæricus, & propterea in calculo hic allato
minutias quaſdam brevitatis gratia neglexi; de calculo accurato in
experimento non ſatis accurato minime ſollicitus.
Optarim itaque
(cum demonſtratio Vacui ex his dependeat) ut experimenta cum
Globis & pluribus & majoribus & magis accuratis tentarentur.
Si
Globi ſumantur in proportione Geometrica, puta quorum diametri
ſint digitorum 4, 8, 16, 32; ex progreſſione experimentorum col­
ligetur quid in Globis adhuc majoribus evenire debeat.
Jam vero conferendo reſiſtentias diverſorum Fluidorum inter ſe
tentavi ſequentia.
Arcam ligneam paravi longitudine pedum qua­
tuor, latitudine & altitudine pedis unius.
Hanc operculo nuda­
tam implevi aqua fontana, fecique ut immerſa pendula in medio
aquæ oſcillando moverentur.
Globus autem plumbeus pondere
166 1/6 unciarum, diametro 3 5/8 digitorum, movebatur ut in Tabula
ſequente deſcripſimus, exiſtente videlicet longitudine penduli a
puncto ſuſpenſionis ad punctum quoddam in filo notatum 126 di­
gitorum, ad oſcillationis autem centrum 134 1/8 digitorum.
Arcus deſcenſu primo a puncto in
filo notato deſcriptus, digitorum64321684211/21/4Arcus aſcenſu ultimo deſcriptus,
digitorum482412631 1/41/41/8(1/16)Arcuum differentia motui amiſſo
proportionalis, digitorum1684211/21/41/8(1/16)Numerus Oſcillationum in aqua(29/60)1 1/53711 1/412 2/313 1/3Numerus Oſcillationum in aere85 1/2287535

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index