Cardano, Girolamo, De subtilitate, 1663

Page concordance

< >
< >
page |< < of 403 > >|
1ratione procedit. Tertium, quod nec à cor­
pore, nec in corpore, ſed in animo fit, voca­
túrque
afflatus.
In omni mutatione, quod agit
corruptioni eſt obnoxium.
Influxus autem

ab immortali corpore, afflatus autem ab im­
mortali nec corpore: hiſque hæc tria inter
ſe differunt.
Afflatus etiam docet, influxus
impellit.
An verò cœlorum idem ſit cen­
trum, an mundi infiniti, ad libros de Æterni­
tatis arcanis rurſus ſpectat.
In hoc vero vno
ipſo Deum eſſe aliquem omninò neceſſe eſt.
Nam neque ordo Vniuerſi conſtare poſſet,
nullo rectore gubernante, cùm materia caſu
ſolùm recta, diuturnam rerum ſeriem tueri
non poſſit.
Multò minùs conſtructio tam
elegans, tam abſoluta, atque vnicuique fini
adeò congrua, non ſolùm opifice prudenti,
ſed etiam ſapientiſſimo, qualis Deus eſt,
prorſus indigebat.
Eſt etiam ſtatus in omni
cauſarum genere, qui ad alium pertingere
non poteſt, quàm ad Deum.
Atque hæ tres
rationes omnino demonſtrant non ſolùm
Deum eſſe, ſed ſapientiſſimum etiam, ac cun­
cta ſcientém.
Quod ſuadent etiam multa: vt
prodigia futurorum nuncia, quæ non niſi ab
eo, qui ventura nouerit, fieri queunt: & men­
tis humanæ origo, quæ à meliore quodam
opifice proficiſcitur.
Nihil autem melius
mente, quòd non intelligat.
Et conſcientia
facinorum, quę homines torquet.
quaſi nobis
naturaliter inſitus ſit timor, & reuerentia
quædam melioris cuiuſdam opificis atque re­
gis.
Ciuitatum etiam ſocietates non adeò
eſſent diuturnæ, nec qui eas violant, obnoxij
pœnis numinis, abſque numine vllo.
Homi­
nibus etiam omnibus, quamvis de Dei eſſen­
tia diſſideant, communi conſenſu opinio,
cultúſque Dei hæſit, atque id ab orbis me­
moria.
Diſcrimen quoque honeſti, & turpis,
boni, & mali, virtutis ac vitiorum, tum ſeries
tanta ac ordo adeò admirabilis numerorum
ab aliqua prima mente, ab aliquo primo bo­
no, ab aliquo primo ordine ducunt originem.
Hæc igitur tot tantáque ſunt, quæ Deum non
eſſe ſolum, ſed qualis, quantúſque ſit, oſten­
dunt.
Quòd ſi is non curat vnumquodque,
cùm res non ſint præter ſingularia: ſingula­
ribus pereuntibus, peribunt & ſpecies.
Vel
igitur ſuſtinentur ſingularia ordine quodam
Vniuerſi, quem Fatum vocamus: aut ſi non
ex putredine ſpecies poterunt inſtaurari.
Horum
veriſimilius eſt, Deo ſingularia cognoſcente
ordino quodam vniuerſi manere cuncta, quan­
doquidem
ſpecies interire apud Philoſophos,
abſurdum eſt.
Deus igitur omnia nouit. Sed
vnde ſortes, an ab illo?
minimè, ſed ab afflatu

quandoque.
Lex tamen noſtra ſortes à Deo
immitti, & gubernari affirmat.
Vti eis licet
ad euitandam calumniam vel offenſionem,
cùm inter æquales contentio fuerit.
Nobiliſ­
ſimi generis eſt geomantica mirabili certè
ratione conſtructa, de qua libri circumferun­
tur nomine Petri Apponenſis, celebres.
Et
quamvis quidem amici noſtri non parùm lu­
dendo his profecerint, ſeu fiducia, ſeu proprio
ſydere ad diuinandum, ſeu dæmonum præſi­
dio adiuti, attamen illarum omnium incon­
ſtantiam in quarto de Sapientia libro decla­
rauimus.
Et Diogenes dicere ſolebat, cùm
hoc genus hominum aruſpicum, aut ſorte
futura prædicentium intueor, parùm abeſſe
homines à belluis exiſtimo: cùm medicos aut
pictores, parùm diis.
Hæc igitur de vniuerſa
rerum natura dicta ſunt, non vt pleraque per­
ſequeremur, aut magnam partem earum, ſed
vt omnium quaſi exempla, ſemina, principiá­
que doceremus.
Etenim fi quis, quæ mente
aſſequi non valet, quæque arte mira conſtare
putat, quàm facilè, & vt ita dicam, nullo ar­
tificio à natura fiant, intelligat, non ſolùm
deſinet admirari, & plurima vnius exemplo
cognoſcet, ſed etiam à naturæ operibus ad
artem traducens, & ipſe haud magno labore
admiranda aliis fabricabit.
Sit autem pro in­
numeris vnum tale exemplum.
Tempeſtatum
differentiæ.
Lacuum
cauſæ quin­
que.
Atlantis
maioris Æ­
thiopiæ men­
tis
mirum.
Orbis ſitus.
Æther.
Demonſtra­
tio oſtendens,
quod idem
numero nun­
quam
in æter­
num redibit.
Acuum quid
ſit.
In æternis
idem eſt eſſe
ac poſſe.
Zeilam inſu­
la, terreſtris
quidam pa­
radiſus.
Influxus
quid ſit.
Afflatus
quid ſit.
Sortes in
quibus, & à
quo.
Vides papillionum alas, quàm pulchrè, &
ad amuſſim coloribus diſtinctæ ſint?
tum par­
dorum, pantherarum, felium, tótque aliorum
animalium pelles, quod & ars etiam noſtris
temporibus nimis ſagax cœpit imitari, dum
muſtellarum earum, quas à varietate varios
appellant, pelles purpureo colore tingunt,
non ſolùm iucundo, ſed etiam ſalubri inuen­
to.
Sed ad rem redeo. Quid florum tot ſpecies
adeò elaboratas, vt ſumma diligentia, nec pi­
ctor inſignis ad vnguem eos exprimat?
Quid
igitur, an ab opifice natura intellectus, &
ſenſus experte, hæc quæ propriè ad ſenſum
atque eundem valdè purum pertinere viden­
tur, facta erunt, aut fieri potuerunt, an ſummi
opificis cura, tam paruis ac numeroſis rebus
deſtinabitur?
Ille flores cyclaminis, trigemi­
nóſque Iouis, goſſipij, iridis, colchici, ericæ,
hyoſcyami, tótque aliarum herbarum?
illene
culmos albi ellebori, aut totam denique
pæoniam nobis diſtinguet?
abſit. Sed quo­
modo ſine arte vlla tantum artificium fiat,
intellige.
Quæcunque fortuna miſta ſunt,
quomodocunque coloribus diſtinguantur, ac
abſque vlla ratione, ſeu creſcant, ſeu diuidan­
tur æqualiter ſeu inflentur, formam colori­
bus diſtinctam, exornatámque ad amuſſim ac
depictam pulchrè admodum præferunt.
Di­
uiduntur igitur papilionum alæ, & florum fo­
lia, creſcúntque, & intumeſcunt velut vitrea
vaſa.
Cùm enim albo maſſa, quaſi obiter di­
ſtinguatur inflata, colores illos reddit æqua­
libus diſtinctos interuallis.
Iam vides, ſi quis
depictam velit tabellam, teſſellatóque po­
tiùs labore variatam efficere, miſtis fortuitò
coloribus in maſſam, eáque per tranſuerſum
diuiſa æqualibus altitudinibus, fruſta dura­
ta tabulæ pulcherrimæ formam referent, &
opus æternum reddent, cùm non vt colores
eluantur.
Ergo vides vt in his imago reluceat
vniuerſi: vt enim multa ex vno, & ex æquali
inæqualia, ex fortuitis artificioſa, ex inordi­
natis ordinata: ita ex vno Deo omnium opi­
fice ſummo & conſtanti, facili quadam æqua­
litate tam multa prodeunt.
Videtur autem
ex vnitate binarius primùm proficiſci, quod
in cœlo obſeruare licet, neque enim tam
ſimpliciter vnum eſſe poteſt, quin in eo duos
motus primos effingere, imò & contemplari
liceat.
Sed de his aliàs.
Cur quædam
quarto anno
ſingulo me­
liora eua­
dant, & de
aliis circui­
tibus.
Nec ſolùm quæ abdita ſunt formis, ſed
etiam numeris, cauſam habent.
Velut quod
in Moluchiis quartano circuitu annorum ga­
ryophylorum
vberior prouentus ac felicior ſit.
Thermarum autem aquæ eodem circuitu

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index