Bernoulli, Daniel, Hydrodynamica, sive De viribus et motibus fluidorum commentarii

Table of Notes

< >
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
< >
page |< < (303) of 361 > >|
317303SECTIO DECIMA TERTIA.
Experimentum 1.
Feci ipſe aliquando omnia, ut nunc monui, viſumque fuit regulam
noſtram §.
2. recte confirmari: non potui tamen tum temporis fufficiente
accuratione experimentum inſtituere, nec illud poſtea repetii.
Experimentum 2.
Alio tempore rem aliter tentavi: vas nempe de quo omnes menſuras
requiſitas ſumſeram aqua plenum naviculæ impoſui in puppi:
navicula aquis
in alveo innatabat:
Deinde aquis ex vaſe effluentibus (ita tamen ut in navicu-
lam non illiderent) navicula in plagam contrariam progreſſa eſt:
velocitatem
naviculæ ex ſpatio dato tempore percurſo rectiſſime exploravi.
Deinde in-
quiſivi quantum ponduſculum naviculæ eſſet appendendum, ut illo pondere
ſollicitata eandem velocitatem acquireret.
Inſtituta deinde comparatione iſtius
ponderis cum pondere cylindri aquei datæ diametri, inde rectiſſime theoriam
noſtram confirmari vidi.
Experimentum 3.
Effluentibus aquis ex vaſe naviculæ ſuperimpoſito in naviculam, hæc
omnino immota permanſit:
Id indicat impetum venæ aqueæ æqualem eſſe vi
repellenti, ut demonſtravi §.
§. 16. & 17. Tum etiam ſi vena aquea directe
impingebat in planum naviculæ affixum, hæc fimiliter immota ſtetit, quod
rurſus æqualitatem impetus &
vis repellentis probat: at ſi vena oblique in pla-
num incidebat, navicula quidem motum obtinuit ſed lentiorem.
Denique ſi aquæ effluentes à navicula excipiebantur, ita ut orificium
aquis in navicula ſtagnantibus eſſet ſubmerſum, ſimiliter abſque motu perſte-
tit navicula, documento, quod eadem preſſio à vena oriatur, ſive fiat ut om-
nis ejus motus cohibeatur, ſive ut ad angulum rectum declinetur, prouti de-
monſtratum fuit §.
18. æqualitatem inter vim repellentem & vim venæ aqueæ
perpendiculariter in planum incidentis plurimis aliis modis exactiſſime confir-
mavi.
Hanc autem vim theoriæ noſtræ conformem opinionique omnibus

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index