Galilei, Galileo, De Motu Antiquiora

Table of figures

< >
< >
page |< < of 383 > >|
    <archimedes>
      <text>
        <body>
          <chap>
            <subchap1>
              <subchap2>
                <p>
                  <s id="id.4.0.0.60.01">
                    <pb ed="Favaro" n="385"/>
                  DO. Ex demonstrationibus istis certissimis manifestissimisque adeo perfectam exquisitamque horum motuum intelligentiam acquisivi, ut nunquam de illis mihi amplius dubitandum sit, de quibus antea dubitaveram, eo quod nunquam, nisi confuso quodam modo, </s>
                </p>
                <p>
                  <s id="id.4.0.0.61.01">AL. Sequitur etiam, gravia eo facilius deorsum ferri, quo medium, per quod moveri debent, levius fuerit; levia vero, eo facilius sursum ferri, quo medium, per quod feruntur, gravius </s>
                </p>
                <p>
                  <s id="id.4.0.0.62.01">DO. Falsum ergo erit quod fere omnes asserunt philosophi, dum, conantes demonstrare aërem magis gravem esse quam levem, dicunt,
                    <lb ed="Favaro" n="10"/>
                  ideo aërem magis gravem quam levem esse existimandum, quia facilius fert gravia deorsum quam levia sursum. </s>
                </p>
                <p>
                  <figure id="id.4.0.0.63.00" xlink:href="FIG1/F045.jpg" number="45"/>
                  <s id="id.4.0.0.63.01">AL. Oh ridiculae chimaerae! o hominum ineptae sententiae, quae non solum veritati non adpropinquantur, sed veritati ipsi </s>
                  <s id="id.4.0.0.63.02">At, Dii immortales, quo pacto, quaeso, ipsorum chimaeris credendum erit, quibus naturae abditissima arcana explanare profitentur, si in rebus sensui quasi apertissimis veritati contraria temere asserunt? </s>
                  <s id="id.4.0.0.63.03">Et quis, quaeso, somniavit, ea media esse magis gravia quam levia, quae gravia facilius deorsum quam levia sursum portent, cum e converso penitus res se </s>
                </p>
              </subchap2>
            </subchap1>
          </chap>
        </body>
      </text>
    </archimedes>