Aristoteles, Physicorvm Aristotelis, sev, de natvrali auscultatione, libri octo

Table of Notes

< >
< >
page |< < (95) of 760 > >|
31795LIBER III. erit, aut habebit corpus. Et ſi habebit corpus, duo corpo-
ra ſimul in eodem erunt, id inquã quod fit, &
id quod præ-
cedit.
Sin incorporeum erit, uacuum eſſe definitum neceſſe
eſt:
hoc autem impoßibile eſſe, anteà demonstrauimus. At
neq;
ex corpore quodã elementa fieri poſſunt: eueniet enim
aliud corpus elementis prius eſſe:
atq; hoc, ſi pondus, aut le
uitatem habet, unum quid erit elemẽtorum.
Si nullum habet
momentũ, immobile, ac Mathematicum erit, ſi tale autẽ, eſt
in loco non erit:
quo enim in loco quieſcit: in eũ & moueri
poteſt:
& ſi ui quidẽ, præter naturã: ſi uerò non ui, ſecun-
dum naturã.
Si igitur in loco, atq; alicubi erit, elementorum
quippiam erit:
ſin uerò non erit in loco, neq; quicquam ex
ipſo erit:
id enim quod fit, & id ex quo fit, ſimul eſſe ne-
ceſſe eſt.
Cùm autem neq; ex incorporeo, neq; ex alio cor-
pore firi poßint, exſeſe mutuò fieri restat.
Confutatio modi, quo Democritus & Empedocles mutuam
generationem elementorum ex ſeipſis oſtendunt.
Et quòd
neque transfiguratione, nec ſuperficierum reſolutione ex
ſe mutuò fiant.
CAP. VII.
RVrſus igitur conſiderandum eſt quiſnam ſit mutuæ
11Hîc declar@@
Āriſto. quate,
nus ex ſe inui-
cem elementa
gignantur.
generationis ipſorum modus:
utrum ut Empedocles
dicit, atque Democritus, an ut ij qui in plana diſſoluunt,
an alius quiſpiam ſit præter hos modus.
Empedoclem igi-
tur, &
Democritum præterit, non generationem ſe mu-
tuam, ſed apparentem facere generationem.
Ineſſe enim
quæque ac ſegregari dicunt, quaſi è uaſe ſit ipſa generatio,
ſed non è materia quadam, neq;
generari per mutationem.
Deinde ſi hoc etiam modo fit generatio, non minus ea
quæ eueniunt, ſunt abſurda:
cadem enim magnitudo ſi den-
ſetur, grauior fieri non uidetur, At hoc dicant ij, qui
aquam ineſſe in aëre, &
inde ſegregari dicunt,

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index