Fabri, Honoré, Tractatus physicus de motu locali, 1646

Page concordance

< >
< >
page |< < of 491 > >|
1tur æquilibrium, quo ſublato ſua ſponte mouetur rota; hic autem impe­
tus primò durat in toto deſcenſu quadrantis AD;
immò acceleratur tan­
tillùm motus, licèt longè minùs, quàm in funependulo propter reſiſten­
tiam ſemicirculi oppoſiti contranitentis;
vbi verò A peruenit in D,
non acceleratur ampliùs motus, ſed tantillùm aſcendit verſus C &, dein­
de deſcendit, tandemque quieſcit in D paucis confectis vibrationibus;

ſed de hoc curſu, & recurſu agemus fusè lib. ſequenti;
alter impetus eſt
productus ab extrinſeco, applicata ſcilicet valida potentiá, qui rotam
agit velociore motu, vt patet, cùm præter impetum ad intra ſit etiam im­
petus productus ab extrinſeca cauſa;
igitur maior eſt impetus; igitur
maior motus:
porrò hic impetus aliquandiu conſeruatur, vt patet expe­
rientiâ; nec eſt vlla cauſa ſufficiens applicata, à qua tam citò de­
ſtruatur.
Theorema 33.
Quando voluitur rota ab applicata valida potentia in A. v.g. per AO,
non modo producitur impetus in ſemicirculo BA DE, ſed etiam in oppoſito;
cùm vtrique mediatè vel immediatè ſit applicata ſufficienter, exemplo
vectis.
Theorema 34.
Non destruitur per ſe impetus productus in rota ab extrinſeco. Probatur,
quia licèt ſingulis inſtantibus mutetur eius determinatio, vt conſtat ex
dictis;
nam per ſe impetus in hoc motu eſt determinatus ad lineam re­
ctam;
nullus tamen impetus eſt fruſtrà: quippè illud ſpatium acquiritur
in linea curua, quod in recta percurreretur ſi nullum eſſet impedimen­
tum;
quemadmodum enim in reflexione, quæ fit à plano immobili, nul­
lus deſtruitur impetus;
ita nullus hîc deſtruitur; tàm enim centrum il­
lud immobile ad ſe quaſi mobile trahit, quàm planum immobile ad ſe re­
pellit.
Quæreret fortè aliquis, vtrum in ſemicirculo aſcendente impetus de­
ſtruatur ab impetu naturali grauitationis.
Reſpondeo negando, quia
nunquam aſcendit C, niſi deſcendat A;
nunquam verò deſcendit A, niſi
ſit maior vis in A quam in C, quod certum eſt;
igitur grauitatio C impe­
dit quidem, ne ſit tantus motus in A, nunquam tamen impedit totum
motum, cum maius eſt momentum in A;
quod ſi æquale ſit vtrinque mo­
mentum; certè totus motus vtrinque impeditur, & hæc eſt vera ratio
æquilibrij, de quo aliàs.
Theorema 35.
Hinc ſi nullus ſit partium affrictus, eſſet motus ille perpetuus; quia nul­
lus deſtruitur impetus per Th. 34. igitur ille motus eſſet perpetuus.
Theorema 36.
In maiore rota eſt maior affrictus partium, & impetus citiùs destruitur.
Secunda pars ſequitur ex prima; hæc autem ex maiore ponderis grauita­
tione, vel in axem, vel in ſubjectum planum.

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index