Cardano, Girolamo, De subtilitate, 1663

Page concordance

< >
< >
page |< < of 403 > >|
1fiunt deteriores: nam referunt biſextilibus
fieri noxias.
Inter febres quoque genus eſt
omnibus notum, quod ab hoc circuitu no­
men meruit.
Qui in aſtrorum vim hæc refe­
runt, Saturnúmque huius faciunt authorem,
maiorem quàm diſſoluant dubitationem re­
linquunt: ſcilicet, quid aſtris cum quartano
circuitu dierum, vel annorum.
Melius forſan
fuerit rerum ipſarum ſeriem contemplari,
quæ triplici ordine perficitur, initio, medio,
fine: ſeu imperfecto, perfecto, & abſoluto: aut
poſitiuo, comparatiuo, atque ſuperlatiuo.
Hi
gradus cum in omnibus ſint rebus, cum in bo­
nis, tum in malis, ſi recurrat ordo, fiet quar­
tus ſimillimus primo, quintus ſecundo, ſextus
tertio, atque rurſus quartus ſeptimo, atque
ita deinceps: vnde conſpicuus fiet quartanus
circuitus, atque illius cauſa manifeſtiſſima,
quam alij admirabantur tanquam ſuperſti­
tioſam, alij longiſſimè repetebant, velut in
garyophilis primo anno vis imbecillis, ſe­
cundo melior, tertio optima, quarto rurſus,
in effœta fiat, neceſſarium eſt, aliter virtus
eſſet infinita.
Ita in thermarum aquis inutilis
anno vno, ſecundo bona, tertio optima, quar­
to rurſus inutilis.
Hanc vocant in ſalubrem
& noxiam, quæ cùm non iuuat, nocet non pa­
rùm.
In fluctibus, quóque maris ſi inſpicias,
primùm creſcunt, inde fremur pòſt ad ſum­
mum attolluntur, ac mox decidunt: eodém­
que ordine rurſum recurrunt: adeò vt audeam
dicere, res omnes hoc ordine teneri, quæ ma­
gnis cauſis fiunt.
Sed ſolùm in his mentem
adhibemus, in quibus ordo hic dies ſingulos,
aut annos pro ſingulis gradibus perficit: tunc
enim tres cùm exigantur anni ſeu dies, re­
currendo quartanus declaratur circuitus.
Quæ verò alternatim decidunt ac perficiun­
tur, tertianum circuitum perficiunt: quæ pa­
rùm, aut nihil mutantur, quotidianum: atque
hæc eſt tam abſtruſi problematis manifeſtiſ­
ſima cauſa.
Iam verò aliò dirigenda oratio
eſt.
Dices enim, cur ſi Deus omnium eſt au­
tor, mala bonis præſtant, celeritate, facilita­
te, frequentia, magnitudine?
Hora, imò mo­
mento peſſum imus, & infirmamur: vt dite­
mur, vt ſanemur, longo tempore opus eſt.
Malum ingens caſu, verbo aduenit: vix mul­
tis amicis, & auxilio ſeruamur.
Tot denique
infortunia, luctus, dolor, morbus, infamia,
amor, irritus, timor, paupertas, vnum autem

ſolùm bonum non indigere.
Quamobrem re­
ctè videntur Epicurei ſtatuiſſe, indolentiam
bonorum finem.
At magnitudine, quæ volu­
ptas cruciatui, quæ ſpes timori, quæ felicitas
orbitati: quæ iucunditas carceri, quæ ſanitas
morbo, aut quæ diuitiæ paupertatis incom­
modis, quis honor contemptui, aut irriſioni
coæquari poteſt?
Denique eſt illa rerum om­
nium extrema mors, cuius cogitationi ſolæ,
nec gaudia mille vitarum conferri poſſunt:
habet tamen hoc boni, quòd reliquos finiat

mœrores.
Vt verò mortem odimus, ita filios,
vt nos alios factos amamus: auxilium quaſi
vnicum aduerſus illam ineuitabilem.
Sunt
enim hi è nobis, ſpeciémque noſtram ſer­

uant, & nos ipſo referunt: ideò magis eos di­
ligimus, quàm ſcorta, etſi plus illorum cauſa
ſeminis diſpereat.
Filiorum quoque cauſa
Venus iucundior facta fuit ab opifice: cùm
enim miſceantur corpora, & quod proritat
intimum ſit, & minimo cum dolore, ideò
quamvis titillatio ſit è genere ſcabiei, ſenſus
tamen ille longè iucundior eſt.
Sic igitur hoc
inuento, perpetuitati animantium prima
cauſa conſuluit.
Mala bonis
quot modis
præſtent.
Bonorum fi­
nis indolen­
tia.
Filios cur
magis ſcortis
amamus.
Venus cur
plus delectet,
quàm ſi quis
ſcabiem
ſcalpat.
Differt autem cauſa, principium, & occaſio

in rebus gerendis, non tantùm in natura: di­
cimus enim cauſam fuiſſe Alexandro, quòd
in Aſiam traiecerit, victoriam facilem Athe­
nienſium, de Artaxerxe ac Xerxe: tum Age­
ſilai expeditionem, qua breuiſſimo tempore
partem Aſiæ occupauerat: vnde Alexandro
ſpes nata.
Principium eſt, quo vtuntur ad ve­
landum auaritiæ, & ambitionis ſuſpicionem
Reges, vt tranſitus in Græciam, Perſarum,
& cædes legatorum Perſarum, quæ à Mace­
donibus perpetrata eſt.
Occaſio, Phillippi
mors relinquentis exercitus bellicoſos, ex­
hauſtámque cladibus Græciam.
Vt omnes
eius populi aut gratia, aut metu cum Alexan­
dro ſentirent.
Sed non ſic Deus, imò omnium

horum, quæ in vniuerſo ſunt, cauſa, & origo,
fons, & principium eſt.
Eſt autem totum im­
menſum, ſummáque perfectio, nec aliud,
quàm ſeipſum contemplatur.
Tanta luce, vt
ſolus capere poſſit eam, ac claritate mundum,
& hunc, & illum & quicquid eſt in orbium
extremo illuminat, immobilis, abſque varie­
tate, cuius mortalium nemo, vel momento
ſplendorem ſuſtinere, aut fulgorem inſpicere
queat.
Facilius toto anno Solem æſtiuum me­
ridianum perferas oculis, quàm homo tem­
poris exigui parte Dei lucem intellectu poſ­
ſis contemplari.
Ad quam tamen cùm fertur,
beatiſſimus eſt momento ſolo.
Eſt enim hæc
ectaſis illa, ſolis probis, ſapientibúſque con­
ceſſa, melior omni humana felicitate.
Te­
nuiſſima ſubſtantia eſt, atque ideò ſemper
quieſcit: nam quæ ſubtiliſſima ſunt, aut ſemper
mouentur, vt cœli: aut ſemper quieſcunt, vt
intellectus.
Deus tamen non eſt intellectus,
ſed aliquid intellectu longè melius, beatius,
potentius, digniúſque.
Quæris quid ergo ſit? ſi
ſcirem, Deus eſſem: nam Deum nemo nouit:
nec quid ſit, quiſpiam ſcit, niſi ſolus Deus.

Cùm verò quid ſit neſciamus, multò minùs
eius proprium nomen ſcire conceſſum eſt.
At
neque principiorum, reliquorum cùm nec Deo,
nec illis nomen ſit vllum, ſed impoſitis nomini­
bus iuxta opinionem, quam de eis concepimus,
vel poteſtatis, vel claritatis, ac dignitatis, vti­
mur.
Conficta ſunt etiam multa à prauis ho­
minibus, qui de Deo etiam nugari tanquam de
vno è nobis auſi ſunt.
Sed nomina à rerum na­
tura, viribúſque ac proprietatibus ſumuntur no­
bis cognitis.
Animas autem cœleſtes, natu­
rámque
earum multò magis, & Dei ſublimis in­
cognitam intellectui noſtro omni ex parte
eſſe docuimus, quónam pacto ergo diis no­
men vllum erit, aut imponere licebit.
Cauſa, prin­
cipium, &
occaſio in
quo differant.
Deus quid.
Dij nomine
carent.
Epilogus.
Hæc igitur tot, tantáque de Subtilitate di­
cta ſufficiant, per genera, ſpeciéſque tractan­
tibus: nam ſingularia ipſa finem nullum ha­
bitura eſſent, & tamen ſub his comprehen­
duntur.
Quæ verò hîc exemplorum loco po­
ſita ſunt, alia ob experientiæ facilitatem, alia
quoniam à veritate magis aliena eſſe videren­
tur, quædam ob raritatem, quædam ob diffi­
cultatem adiecimus: ex his enim ad alia in

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index