Gassendi, Pierre, De proportione qua gravia decidentia accelerantur, 1646

Page concordance

< >
< >
page |< < of 360 > >|
1alias rationes, cùm illæ iam & conquiſitæ, & adinuen­
tæ fuerint; ideò viſus ſum non debere cæteras intactas
prætermittere, vt oſtenderem quatenus eas quoque ar­
bitrarer eſſe infirmas.
Exiſtimaui autem, ſi licuit eam
ſuffodere, quæ quaſi murus aheneus erat, & quam tu
tet, ipſum pridem improbaſſe teſtatus es; nihil pro­
hibere quò minùs cæteræ ſaltem mediocri aratione
impeterentur: neque enim illas aut eſſe ſanctiors, vt in­
uiolatiores manerent: aut magis extra aleam, vt vel
non poſſent, vel non deberent parem experiri fortunam.
Quod autem ſimùl interrogaui, aut exaggeraui am
aliquid in Copernicanorum gratiam; id egi, vt difficul­
tates vberiùs innoteſcerent, patefaceremque quibus
argumentis, cuique rationum oppoſitarum probabili­
tati occurrendum ſit, ſi quis aduerſus Copernicanos
præſtare voluerit rationem inuictam.
Et quæris,
Quid ampliùs eram facturus, ſi eam ſententiam animo deſti­
nato aſſerendam, propugnandamque aſſumpſiſſem? At nihil
ſanè ampliùs facturus fui, qui neid quidem fui aſſum­
pturus.
Alios, qui aſſumunt, vberiore quadam, atque
concinniore methodo vides agere: ego quidvis com­
memoraui breuiter, ac præpoſterè; quippe vt ſe fors
obtulit, mentique, & manui properanti obiecit.
XXVIII. Sequitur, Tolerandum fortaßis, & certè non
ita inconueniens viſum iri, ſi cum Heraclide Pontico, &
Ecphanto Pythagoreo Terram in medio Vniuerſi constitutam
quotidiano tantum motu circa proprium axem moueri conten­
derem; ſic enim concitatißimum illum Siderum motum, qui
plæriſque Copernici ſectatoribus diſplicuiſſe viſus eſt maximè,
tollerem; ac ſatis moderatum, quo Sacris literis faciliùs ſatis-

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index