Bernoulli, Daniel, Hydrodynamica, sive De viribus et motibus fluidorum commentarii
page |< < (304) of 361 > >|
318304HYDRODYNAMICÆ communi contrariam experimento omni exceptione majori confirmavi, quod
præſentibus D.
Emanuele Kœnig, Patrueli meo Nicolao Bernoullio atque
Patre meo in ædibus meis inſtitui tanta cum fiducia, ut acceptis omnibus
menſuris, preſſionem venæ aqueæ, quanta futura eſſet, etſi nunquam antea
à me capto experimento, omni præciſione prædixerim.
Hæc omnia novis
principiis mechanicis eruta communicavi cum Academia Scientiarum Petro-
politana, cujus Commentariis a liquando inſerentur.
Experimentum 4.
Ut etiam oſtenderem falſitatem regulæ receptæ tum de vi repellente
tum de impetu aquarum, adhibui vas quale oſtendit Figura 86.
inſtructum ca-
11Fig. 86. nali A B uniformis amplitudinis &
incurvato, cujus directio in A erat horizon-
talis, in B verticalis:
vidi vas plane non repelli horizontaliter; ergo per §. 14.
falſa eſt regula, quæ ſimplici cylindro ibidem definito adhæret.
FINIS.
4[Figure 4]

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index