Aristoteles, Physicorvm Aristotelis, sev, de natvrali auscultatione, libri octo

Table of contents

< >
< >
page |< < (96) of 760 > >|
31896ARIST. DE COELO eſt: cùm enim aqua ex aëre eſt orta, grauior eſt. Præterea
corporum mistorum alterum ſeparatum non neceſſe eſt lo
cum ſemper occupare maiorẽ.
At cùm oritur aër ex aqua,
maiorcm aër occupat locum:
quod enim ſubtiliorũ eſt par-
tium, id maiorem occupat locum.
Patet autẽ hoc, et in ipſa
migratione, euaporante enim humido, ſpirituq́;
turgente ea
uaſa quæ molem continent ob angustiam rumpi uidentur.
Quare ſi uacuũ omnino non eſt, nec extendentur corpo-
ra, ut ij qui hæc dicunt inquiunt, ipſum impoßibile patet.
Sin uacuum eſt, & extenſio, uacat hoc porro, ratione, id
inquam, quod ſeparatur maiorẽ ſemper locum neceſſariò
occupare.
Generationẽ etiam mutuã deficere tandem neceſ-
ſe eſt, ſi finita in magnitudine, infinita finita non inſint, cùm
enim terra fit aqua, ex terra aliquid aufertur, ſi generatio
eſt ſegregatio, &
iterum, cùm èreliqua ſimili modo oritur
aqua.
Si igitur hoc ſemper erit, eueniet in corpore finito
ineſſe infinita.
Cùm autem hoc impoßibile ſit, non ſemper
ex ſeſe mutuò generabuntur.
Dictum eſt igitur elementorũ
migratione in ſeſe mutuam ſegregationem non eſſe.
Re-
ſtat autem, ipſa mutationem ſubeuntia ſeſe mutuò generari:
atque hoc dupliciter. Aut enim transfiguratione, ut ex ea-
dem cera pila fit, teſſeraúe, aut diſſolutiõe in plana, ut qui-
dam aiunt.
At ſi transfiguratione generantur, fit ut ipſa
corpora neceſſariò indiuidua eſſe dicantur:
ſi enim indiui-
ſibilia ſint, ignis pars ignis non erit, neq;
terræ pars terra:
propterea quòd pyramidis pars, pyramis nõ eſt, neq;
teſſe-
ræ teſſera.
Sin diſſolutione planorũ, primò quidẽ abſurdũ
eſt, non omnia ex ſeſe mutuò generare:
quod quidem ipſos
dicere neceſſe eſt, atque dicunt, neque enim conſentaneum
eſt rationi unam partem expertem eſſe migrationis,

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index