Buonamici, Francesco, De motu libri X

Page concordance

< >
< >
page |< < of 1055 > >|
1
uenit: in earum fine ſignare licèt aliquod, vbi quauis imperfectum, in quo quieuerit id quod mouetur.
& aliquod motum eſſe, ſicut in generatione factum, quod ſanè vbi nolim, te inane ſpatium nudumque.
ſumere, & citra omnem differentiam ſenſilem: ſed, vt in vniuerſo vires certas obtinuit, ex participatio­
ne boni illius quod cęlum conicat iis quæ rectà mouentur pro viciniæ diſtantiæúe ratione, veluti
dictum eſt 1. de cælo.
Sume deinde mobile, quod intereà gignitur. in eius item motu duo conſidera­
re poteris, & aliquem perfectionis gradum, qui per mutata eſſe ſignificatur, & continuationem.
Hæc duo
contra ſe habent.
Nanque illa indicant terminum & diuiſionem extantem: hæc infinitatis affinia ſunt.
Terminus eſt ex forma, infinitas aut & continuatio partium ex materia. Ergo in quolibet ſpatij ſal­
tem ſenſilis puncto certus eſt & locus qui certam perfectionem mobilis notat in qua cùm ſit, pro il­
lius formæ, perfectione graduque.
operatur, qui iam adeſt: quia verò conſtat ex materia quæ diuidi
potest in infinitum, & diuiduè gradus illos perfectionis accepit: hinc exoriri continuationem dicemus,
& motum.
quanquam hîc te meminiſſe volo eorum quæ de gradib. formæ & partib. eius olim conſtitui­
mus
.
referuntur enim ad materiam, quia forma nondum abſoluta eſt. Ergo cùm eſſe in loco ſit energia
propriè, non aut moueri, fit ex hoc, vt, licet moueatur elementum, habeat item energiam ſuam to­
tam
ſimul, quauis imperfectam .i.
indiuiduam, & vt aiunt, in facto eſſe, non in fieri, veruntamen eiuſmodi,
vt vlterius promoueri queat.
Hæc ex Ariſt. colliges ita dicente. καὶ ἐνεργήσει εὐθὺς, ἐαν τι μὴ κω­

λύσῃ ἐνέργεια δὲ τοῦ κούφου τὸ ποῦ εἶναι καὶ ἄνω
.
Et operabitur ſtatim, niſi quid prohibeat; actus aut
leuis, [non quidem moueri ſurſum] ſed ipſum vbi & locus ſuperior.
Ob id verendum non eſt, ne
eſſe in loco ſit externa paſsio mobilis (niſi vi fuerit) quia .ſ.
ab efficiente pendêre videatur, dum fit:
nec quin illi habitus quiſquam ſupponatur: neque enim diuiduè pendet & proximè; ſed indiuiduè & p
formam ſeu partem eius.
Quantum verò eſt de poſteriore dubitatione; accipiam id in primis, ita mo­
ueri coniunctum, quae habeat certam formam: itaque forma eſt ratio, cur ſubiectum moueatur, quae hoc
ſit ex eius ipſius natura.
Sequitur ergo ea forma poſita neceſſariò locus ipſi conueniens, & hoc
modo cauſſa interna eſt, & ita cauſſa, vt forma actum ſecum ipſa apportans, id quod alij nulli cauſ­
ſæ conceditur, quatenus eſt cauſſa.
ſiquidem materia per ſeipſam accipiat: efficiens & finis alij
tribuant à ſeipſis.
Id verò ſic eſſe monſtrant Ariſtotelis verba quæ ſunt huiuſmodi. Siquis è no­
bis quærat, cur grauia leuiaque.
diuerſis ac certis motibus concitentur; cauſſa eſt ὁτι πέφυκὲνποι
καὶ τοῦτο ἐστὶ τὸ κούφῳ καὶ βαρεὶ εἶναι
.i. quae nata apta ſunt ad id, quae alicubi ſint, & hoc eſt leui & graui
eſſe, vt formam videas ſcripſiſſe cauſſam eſſe, cur grauia moueantur, & leuia: ex quo concluſit in
fine contextus; naturam eſſe principium, nec quidem agendi & mouendi, ſed patiendi, quam quoque
ſententiam re petiit idem auctor 4. de Cęlo.
a quae ſi moueret vt efficiens ipſa forma; nec modo ſui


ipſius proprio, non cohæreret conſequens cum antecedente quæ ſic habent.
Mouetur elementum,
quia forma eſt cauſſa motus.
Ergo natura principium patiendi, & antecedens latius pateret quàm
conſequens, quae forma quæ eſt natura, moueret, vt agens.
Itaque non ſimpliciter natura talis eſſet;
immò nec id ex antecedente probè inferretur, quia forma non eſſet principium patiendi, nec alia
cauſſa motus interna recitata fuerat ab Ariſtotele, quomodo valebat igitur: Naturam eſſe cauſ­
ſam motus, atque illam quidem patiendi, non agendi?
His ita poſitis ad Alexandrum redeo, vt,
ſi quo pacto mihi ſuccedat, tantum philoſophum quem primum habemus, qui in hanc ſenten­
tiam ſcripſerit, ab omni calumnia purgem.
Ipſe igitur vbi dixit, generans illud eſſe, quod facit
è poteſtate vbi actu vbi, faciendo .ſ.
è potentia leui actu leue, accepit formam, non vt actum pri­
mum, ſed vt ſecundum, & cùm in eo quod gignitur, ſit poteſtas quæ naſcitur à materia, quæ per
gradus quoſdam promouetur ad formam, forma aut inanimi perfecta fit eſſe in ſuo loco: poteſtas
verò quæ eſt in materia ad eam perfectionem, ſit grauitas, aut leuitas; eam promotionem quæ eſt ad
formam perfectam, ſignificare voluit, cùm ſtatuit generans quod facit ignem & terram, facere actu le­
ue, aut graue, per grauitatem enim & leuitatem tanquam materiæ affectiones in ſuo loco inanima collo­
cantur
.
& vt ſecundùm naturam ſe habet forma, natura autem ipſius eſt eſſe in officio, ſic vtrunque
actum iungere conſtituit: ideòque.
actum ſubſtantiæ, qui ſine functione imperfectus eſt, cum actu

ipſius vbi quæ eſt eius ſubſtantiæ perfectio, copulauit: cùm verò aut alibi ipſe, aut alij nonnun­
quam poteſtatem ad vbi à ſubſtantiæ poteſtate ſegregarunt, animaduertiſſe videntur ordinem &
nexum qui ob cauſſas antedictas inter actum primum & ſecundum, & poteſtateis cum illis con­
gruenteis, intercedit; ſunt verò cauſſæ per accidens, & quæ ſolam ſeparationem rationis afferant,
quemadmodum diximus, cùm de ſecundi actus eſsentia loqueremur, & eius quod actu eo tempore
conſiſtit, qualecunque illud ſit, quae rei naturæ rationem habuerunt.
Sic quoque dum Alexandro oppo­
nit Simplicius elementa etiam eſſe in actu extra ſua loca; perſpicuum eſt ipſum ſubſtantiæ ſimpliciter
habuiſſe rationem & actus primi, non aut ſubſtantiæ perfectæ, actuſque.
ſecundi, quo pacto ipſam
accepiſſe dicimus Alexandrum.
Argumenta verò quæ nuper obiecta fuerunt, parum afferunt
impedimenti.
Nam, quod opponebatur, actum ſecundum eſſe finem, hunc verò ſignificare agens,
planè concedimus, ſed quae agens hoc ſit primus actus, id verò negamus; ſat enim eſt, ſi ſignificet agens
ſimpliciter; id verò priuſquàm ſit abſoluta ſubſtantia, generans eſt; vbi abſoluta quidem fuerit,

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index