Gassendi, Pierre, De proportione qua gravia decidentia accelerantur, 1646

List of thumbnails

< >
221
221
222
222
223
223
224
224
225
225
226
226
227
227
228
228
229
229
230
230
< >
page |< < of 360 > >|
1facerem, tam errantium, quàm inerrantium Siderum motum,
quem proprium vocant, retinerem; atque in portentoſa, quæ ex
Copernici opinione ſequuntur, incommoda, atque abſurda non
inciderem.
Heic verò tu me ſic alloqueris, quaſi ego
Philolai, aut Ariſtarchi ſententiam amplectar, & rem
proinde faciam minùs tolerabilem, quàm ſi ſequerer
hancà te præſcriptam.
Ego verò neque me illam ample­
cti profiteor, neque iſtam habeo tolerabiliorem, pro­
pter eadem Scripturæ loca, Terra in æternum ſtat; Fun­
dasti Terram ſuper ſtabilitatem ſuam; Firmauit orbem Ter­
ræ, qui non commouebitur: Itemque, Oritur Sol, & occidit:
Sol ne moueatur; Regreſſus eſt Sol; & ſimilia: Quibus ſi
putas ex moderati, ac immoderati motus diſtinctio­
ne ab authoribus huius ſatisfieri: complanaſti pe­
nitus viam illius defenſoribus, qui ſe tuebuntur, quòd
ſacra Scriptura dum patitur minus, non prohibeat ma­
ius.
Nec verò ipſis diſplicet modò concitatiſſimus
ille motus, attributus vulgò primo mobili Sidera om­
nia circum-rapienti; ſed etiam inconcinnitas, qua ne­
ceſſe eſt Planetarum directiones, regreſſiones, ſtatio­
nes, & non pauca alia ab Heraclide quoque, & Eephan­
to ſaluentur.
Quod autem ſpectat ad portentoſa, quæ
dicis abſurda, & incommoda; ipſi nulla eſſe agnoſcunt:
vnde & niſi aduerſam habeant ſacræ Scripturæ autho­
ritatem, exiſtimant ſe prorsùs nihil intolerabile tueri.
Sequitur adhûc, Meminiſſe ſemper oportet nos non Philoſo­
phos tantum eſſe, ſed etiam Chriſtianos, Philoſophiamque
noſtram nec debere, nec verò etiam poſſe à Chriſtiana fide
diſcrepare.
Id verò eſt ſanè tua pietate dignum; ipſeque
non modò aſſentior, verùm etiam palam profiteor, ac

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index