Biancani, Giuseppe, Aristotelis loca mathematica, 1615

List of thumbnails

< >
281
281
282
282
283
283
284
284
285
285
286
286
287
287
288
288
289
289
290
290
< >
page |< < of 355 > >|
1
Hæc pauca ſufficiant, vt Philoſophi habeant, vnde poſſint de Geometri­
cis demonſtrationibus dijudicare.
non tamen quiſpiam exiſtimet idem iu­
dicium de reliquis Mathematicis eſſe faciendum, Aſtronomia enim, Opti­
ca, & alię vtuntur etiam alijs cauſarum generibus in demonſtrando, vt ſup.
cap. 5. de natura Mathem. patuit. Et quamuis ſępè demonſtrent ab effe­
ctu, perpetuò tamen euidentiam efficiunt eam, vt nullam, vt ait Themiſtius,
patiantur inſtantiam.
Hortabantur me nonnulli, vt eandem operam locis Mathematicis, quæ
apud Platonem ſunt, impenderem: quibus dum obtemperare vellem repe­
ri Theonem quendam Smirnæum Scriptorem Græcum, iam pridem idem
præſtitiſſe, cuius opus adhuc Græcum aſſeruatur in Vaticana Bibliotheca,
vt ait Ioſephus Auria in præf.
ad ſuum Theodoſium Tripolitam; vbi
ſpondet ſe breui eum è Gręco à ſe conuerſum, in lucem editu­
rum, quod an pręſtiterit ignoro.
Curandum igitur eſt,
à recentioribus Platonicis, vt tandem aliquan­
do, ne à quopiam actum agatur latina
voce, ac luce pariter donetur.
LAVS DEO.

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index