Fabri, Honoré, Tractatus physicus de motu locali, 1646

Page concordance

< >
< >
page |< < of 491 > >|
1
Theorema 37.
Theorema 38.
Obſerua primò, pondus applicatum in A non modò producere impe­
tum
in toto radio AE;
ſed etiam in toto radio oppoſito EC; ratio eſt,
quia
ſi impetus radij AE producit impetum in radio EC;
certè pondus
additum
radio AE cenſetur pars eiuſdem radij;
igitur impetus illius
ponderis
immediatè producit impetum in radio EC;
quia impedit hic
radius
oppoſitus motum alterius AE;
igitur, vt tollat impedimentum,
producit
AE impetum in EC;
ſi autem produceretur tantùm impetus in
EC
ab impetu radij AE;
igitur, vel aliquid impetus eſſet fruſtrà, vel
nunquam
radius minor poſſet attollere maiorem, quacunque accedente
potentia
;
ſit enim radius FE, in quo producatur quilibet impetus, ſit­
que
radius oppoſitus maior duplo EC;
certè ſi impetus radij FE produ­
cit
impetum in radio EC, vel producit æqualem, vel minorem, maiorem
enim
producere non poteſt; ſi minorem, vel æqualem;
igitur remiſſio­
rem
, quia pluribus partibus ſubjecti diſtribuitur;
igitur vel motus eſſet
remiſſior
radij EC quàm radij FE, quod dici non poteſt;
vel aliquid
impetus
radij FE eſſet fruſtrà, quod etiam dici non poteſt; itaque poten­
tia
applicata in F, mediante ſcilicet organo, quodcumque tandem illud
ſit
.v.g.
pugno, producit impetum in ipſo organo, impetus verò organi,
ſeu
pugni producit impetum primò in toto radio FE, tùm in toto radio
EC
, id eſt totus impetus tùm pugni, tùm radij FC, ſcilicet innatus pro­
ducit
impetum in alio radio EC;
nec enim producitur tantùm ab impe­
tu
radij propter rationem ſuprà allatam, cùm ſit maior impetus in radio
EC
quàm in radio FE;
nec tantùm ab impetu pugni, vel organi admo­
ti
;
quia etiamſi nullus accederet nouus impetus radio AE, ſed tantùm
minimum
pondus;
haud dubiè attolleret radium EC: Adde quod ra­
dius
EC impedit motum radij FE;
igitur ab impetu huius producitur
etiam
in illo impetus; igitur tùm ab impetu pugni, vel organi, tùm ab
impetu
radij FE producitur impetus in radio EC.

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index