Cardano, Girolamo, De subtilitate, 1663

Table of figures

< >
< >
page |< < of 403 > >|
1eodem genere tranſire licet, & à ſimilitudi­
ne, & à contrario, & à conſequentibus, & ab
his, quibus conſtat demonſtratio.
Quæ au­
tem à compoſitione maiora ſunt atque præ­
ſtantiora, ea verò ex ſingularibus habentur,
ſed maiore negotio.
Quamobrem his finem
imponamus.
Gratiarum
actio.
Tu igitur altiſſime Deus à quo omnia bo­
na profluunt, cuius nutu cuncta mouentur,
cuius imperium nullis finitur limitibus, cla­
ritas infinita, qui ſolus lumen verum præbes,
ſolus verè æternus, totus in te ipſo, tibi ſoli
notus, cuius ſapientia omnem excedit cogi­
tationem, vnus atque incomparabilis, extra
quem nihil eſt, qui me velut terræ vermem
in vmbra ſcientiæ direxiſti, cui quicquid ve­
ri hîc ſcriptum eſt, debeo: errores, am­
bitio mea, temeritáſque ac celeritas pe­
pererunt, ignoſce mihi: mentémque
meam illuminando pro tua indefeſſa libe­
ralitate, ad meliora dirige.
Cùm verò tu
nullis indigeas, nec quicquam addere poſſim,
quòd cœli, cœlorúmque poteſtates, quod
materia, terráque faciunt, vniuerſáque ipſius
mundi partes, gratias perpetuas pro immen­
ſis erga me beneficiis ago.
FINIS.
162[Figure 162]

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index