Aristoteles, Physicorvm Aristotelis, sev, de natvrali auscultatione, libri octo

Table of contents

< >
< >
page |< < (97) of 760 > >|
31997LIBER III. per ſenſum uidetur, ſed omnia in ſeſe mutari uidentur mu-
tuò.
Accidit autem eos de hiſce quæ apparent dicentes, nõ
conſentanea hiſce dicere quæ apparent.
huius autem cauſa
eſt, non bene prima principia capere, ſed omnia ad opinio-
nes definitas quaſdam reducere uelle.
Senſibilium enim prin
cipia for taſſe ſenſibilia ſint perpetuorum perpetua, corru-
ptibilium corruptibilia:
& omnino ſub eodem ſint genere,
ſub quo ſubiecta collocantur, oportet.
Hiuerò propter
horũ amorem idem facere uidentur, quod ij faciunt, qui po-
ſitiones in rationibus conſeruant:
omne enim quod accidit,
tolerent, ut habentes principia uera, perinde quaſi non ex
hiſce, quæ eueniunt, nonnulla maximeq́;
ex fine dijudicare
oporteret.
Eſt autem finis effe ctiuæ quidẽ ſcientiæ ipſum
opus:
naturalis autem id, quod ſemper propriè per ſenſus
apparet.
Accidit autẽ ipſis, terram elementũ maximè eſſe,
ſolamq́;
incorruptibilem: ſi id quod indiſſolubile eſt, incor-
ruptibile eſt, ac elementum:
terra enim ſola, in aliud corpus
indiſſolubilis eſt.
At uerò neq; in hiſce quæ diſſoluuntur,
triangulorũiuxta ſuſpenſio eſt conſona rationi:
fit autẽ &
hoc in migratione, qua in ſeſe mutuò migrant:
propterea
quod ex inæqualibus multitudine triangulis cõstat.
Præter-
eà ij quihæc dicũt nõ è corpore faciãt generationẽ neceſſe
eſt, cũ enim ex plantis fuerit ortũ, non è corpore erit ortũ.
Inſuper nõ omne corpus diuiſibile ſit, ſed exactißimis ſcien
tijs aduerſentur, neceſſe eſt.
Illæ enim & ipſum intelligi-
bile:
diuiſibile accipiunt. At hi, neq; omne ſenſibile diuiſibi
le eſſe concedunt, propterea quòd ſuppoſitionem ſuam ſer-
uare uolunt:
qui nanq; figuram cuiq; tribuunt elemento, &
hac ſubstãtias ipſorum distinguunt, hi indiuiſibilia faciant
ipſa, neceſſe eſt:
pyramide enim, aut pila aliquo modo

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index