Huygens, Christiaan, Christiani Hugenii opera varia; Bd. 1: Opera mechanica

Table of contents

< >
< >
page |< < (214) of 434 > >|
319214EXCERPTA EX LIT. CHRIST. HUGENII. brarum pondus æquat. Et hoc obſervandum, pendula,
cum congruunt, non parallelis motibus ferri, ſed contra-
riis, nunc accedendo, nunc recedendo.
Quando autem horolo-
gia ad parvam diſtantiam rurſus à me fuere poſita, pendula,
priorem convenientiam brevi tempore recuperarunt.
Nec hisce contentus, aſſerem latum tres pedes, craſ-
ſum unum pollicem, ita interpoſui, ut pars inferior fun-
dum tangeret, ſuperior Horologia excederet &
quaſi ſepararet.
Non turbata tamen fuit motuum concordia, ſed dies noctes
que perduravit, imò ſi ipſe turbaſſem, brevi inſtaurata fuit.

Nunc in id incumbo, ut quam accuratiſſime Horologia con-
cordent, experturus deinde ad quam usque diſtantiam ſympa-
thia hæc ſeſe exerat;
ſed, ut ex obſervatis auguror, non in-
fra 5.
aut 6. pedes ſubſiſtet. Major tamen horum omnium eſt
expectanda veritas, quam præſtabit diligentia mea, &
ac-
curatior in rei cauſas inquiſitio.
Quicquid ſit, habemus duo Horologia, quæ nunquam inter
ſe diſcrepant:
quod etiamſi mirum ſit, tamen eſt veriſſimum.
Addo, præter Horologia quæ novo hoc invento conſtructæ
ſunt, nulla alia idem præſtitiſſe;
unde ſimul patet, quam
accurata illa ſint, quæ ad perpetuum conſenſum tantillum re-
quirunt.
133[Figure 133]

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index