Descartes, René, Renati Des-Cartes principia philosophiae

Page concordance

< >
Scan Original
11
12
13
14
15
16
17
18
19
20
21
22
23
24
25
26
27
28
29
30
31
32
33
34
35
36
37
38
39
40
< >
page |< < of 334 > >|
1que, ex hoc folo quòd unuſquiſque intelligat ſe eſſe
rem cogitantem, & poſſit cogitatione excludere á ſe
ipſso omnem aliam ſubſtantiam, tam cogitantem quàm
extenſam, certum eſt unumquemque, ſic ſpectatum, ab
omnia aliâ ſubſtantiâ cogitante atque ab omni ſubſtan­
tiâ corporeâ realiter diſtingui.
Ac etiamſi ſuppomamus,
Deum alicui tali ſubſtantim cogitanti ſubſtantiam ali­
quam corpoream tam arctè conjunxiſſe, ut arctiùs
jungi non poſſint, & ita ex illis duabus unum quid con­
flaviſſe, manent nihilominus realiter diſtinctae: quia,
quantumvis arctèipſas univerit, potentiâ, quam antè
habebat ad eas ſeparandas, ſive ad unam abſque aliâ
conſervandam, ſeipſum exuere non potuit, & quae vel
à Deo poſſunt ſseparari, vel ſejunctim conſervari, rea­
liter ſunt diſtincta.
LX.
De distinctionibus, ac
primò de reali.
20
25
30
5
10
15

Diſtinctio modalis eſt duplex: alia ſcilicet inter mo­
dum propriè dictum, & ſubſtantiam cujus eſt modus;
alia inter duos modos ejuſdem ſubſtantiae.
Prior ex eo
cognoſcitur, quòd poſſimus quidem ſubſtantiam clarè
percipere abſque modo quem ab illâ differre dicimus,
ſed non poſſimus, viceverſâ, modum illum intelligere
ſine ipſâ.
Ut figura & motus diſtinguuntur modaliter
à ſubſtantiâ corporeâ, cui inſunt; ut etiam affirmatio
&srecordatio à mente.
Poſterior verò cognoſcitur ex
eo, quòd unum quidem modum abſque alio poſſimus
agnoſcere, ac viceverſâ; ſed neutrum tamen ſine eâ­
dem ſubſtanti cui inſunt.
Ut ſi lapis moveatur & ſit
quadratus, poſſum quidem intelligere ejus figuram
quadratam ſine motu; & viceverſâ, ejus motum ſine
figurâ quadratâ; ſed nec illum motum, nec illam figu­
ram poſſum intelligere ſine lapidis ſubſtantiâ.

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index