Lucretius, De rerum natura: Libri Sex, 1566

Page concordance

< >
Scan Original
11
12
13
14
15
16
17
18
19
20
21
22
23
24
25
26
27
28
29
30
31
32
33
34
35
36
37
38
39
40
< >
page |< < of 241 > >|
1 Aut ita diffugient, vt tempestate coorta
Fulmina diffugere, atque imbris, ventosque videmus.

Denique quattuor ex rebus si cuncta creantur,
Atque in eas rursum res omnia dissoluuntur:
Qui magis illa queunt rerum primordia dici,
Quam contra res illorum, retroque putari?

Alternis gignuntur enim, mutantque colorem,
Et totam inter se naturam tempore ab omni.

Sin ita forte putas, ignis, terraeque coire
Corpus, & aerias auras, roremque liquorum,
Nihil in concilio naturam ut mutet eorum:
Nulla tibi ex illis poterit res esse creata;
Non animans; non exanimo cum corpore, ut arbos.

Quippe suam quidque in coetu variantis acervi
Naturam ostendet: mistusque videbitur aer
Cum terra simul, atque ardor cum rore manere.

At primordia gignundis in rebus oportet
Naturam clamdestinam, caecamque adhibere:
Emineat ne quid, quod contra pugnet, & obstet,
Quo minus esse queat proprie quod.
cumque creatur.
Quin etiam repetunt a caelo, atque ignibus eius:
Et primum faciunt ignem se vertere in auras
Aeris; hinc imbrem gigni; terramque creari
Ex imbri; retroque a terra cuncta reverti;
Humorem primum, post aera, deinde calorem:
Nec cessare haec inter se mutare, meare
De caelo ad terram, de terra ad sidera mundi:
Quod facere haud ullo debent primordia pacto.

Immutabile enim quiddam superare necesse est;
Ne res ad nihilum redigantur funditus omnes.

Nam quodcumque suis mutatum finibus exit,
Continuo hoc mors est illius, quod fuit ante.

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index