Guevara, Giovanni di, In Aristotelis mechanicas commentarii, 1627

Page concordance

< >
Scan Original
31
32
33
34
35
36
37
38
39
40
41
42
43
44
45
46
47
48
49
50
51
52
53
54
55
56
57
58
59
60
< >
page |< < of 303 > >|
1
Quod tandem afferebatur de ortu Mechanices ex Phyſica,
& Mathematica ad probandum eſſe ſcientiam ex vtraque
conflatam, ſi rectè conſideretur, nullius eſt momenti; nam
vere dicitur ex Phyſica ſumpſiſſe ſubiectum, & ex Geome­
tria principia quibus in ſuis demonſtrationibus procederet;
ex quo tamen non ſequitur, ipſam veluti mixtam quandam
reſultare ſcientiam, partim ſcilicet Phyſicam, partim verò
Mathematicam; tum quia ſpecificatio ſcientiarum vt diximus
non attenditur ex ſubiecto materiali, ſed ex obiecto formali;
tum etiam, quia nequit vna eademque ſcientia, pluribus ſcien­
tijs omnino diuerſis ſubalternari, cum vnitas ipſius attenda­
tur penes vnitatem eiuſdem obiecti formalis, quod mutuari
debet vel ex vna, vel ex altera ſuperiori ſcientia.
Quare cum
Ariſtoteles ait, Mechanica problemata eſſe Mathematicarum
quæſtionum, naturaliumque communia, non intellexit eſſe
veluti aggregata & conflata ex illis vtriſque.
Non enim commu­
nia
conflantur ex particularibus, ſed particularia ex commu­
nibus ac vniuerſalibus.
Vnde potius ſenſit Philoſophus, Me­
chanicam facultatem de his rebus agere, quæ communes ſunt
naturalibus ac Mathematicis quæſtionibus (quamuis ſub di­
uerſa ratione formali) cuiuſmodi ſunt quantitas ponderis, ſeu
ipſa ponderantia, quæ dicuntur grauia & leuia, ac virtus qua
ipſa mouentur aut detinentur.
Siquidem de his omnibus
multa quæruntur in phyſicis, prout ſunt affectiones corporis
naturalis, vel corpora quædam naturalia; multaque pa­
riter in mathematicis, prout dimenſionem habent
quantitatiuam, aut virtutis, abſtrahendo
ab hac vel illa materia, peculiaresque
fortiuntur paſſiones in ordine
ad motum artifi­
cioſum.

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index