Aristoteles, Physicorvm Aristotelis, sev, de natvrali auscultatione, libri octo

Page concordance

< >
Scan Original
31 25
32 26
33 27
34 28
35 29
36 30
37 31
38 32
39 33
40 34
41 35
42 36
43 37
44 38
45 39
46 40
47 41
48 42
49 43
50 44
51 45
52 46
53 47
54 48
55 49
56 50
57 51
58 52
59 53
60 54
< >
page |< < (26) of 760 > >|
3226ARIST. PHYSICORVM dicinam habet: ſed accidit, ut idem ſit medicus, ſubiensq́; ſa-
nationem:
quapropter & ſeparantur nonnunquã. Similiter
ſeſe habet, &
unumquodq; cæterorũ, quæ per artẽ efficiun-
tur:
nibil enim ipſorum effectionis in ſe principium habet:
ſed quædam in alijs atq; extrinſecus habent, ut domus: &
unumquodq;
eorum quæ manu conficiuntur. Quædam in
ſeipſis quidem id habent, non tamẽ per ſe, quæcunq;
cauſæ
per accidens ſibi fieri poſſunt.
Id igitur eſt natura, quod di-
ctum eſt.
Naturã autem habent, quæcunq; tale principium
habẽt, atq;
hæc omnia, ſubstantiæ ſunt: ſubiectũ enim quod-
dam, &
in ſubiecto eſt ſemper natura. Secundum uerò na
turam ſunt &
hæc ipſa, & etiam ea quæ hiſce per ſe cõpe-
tunt, ut igni, ferri ſurſum:
hoc enim natura quidem non eſt,
neq;
habet naturã, ſed cõpetit, & eſt natura, atq; ſecundùm
naturã.
Dictum eſt igitur quod eſt natura, et quid id quod
natura, atq;
ſecundùm naturam eſt. Eniti autem naturã eſſe
ostendere, ridiculum eſt.
Patet enim tales eſſererum cõplu-
res, ostendere uerò ea, quæ manifesta ſunt, per ea quæ non
ſunt, manifesta, hominis eſt profectò qui nequit id, quod eſt
per ſe notũ, &
id quod non eſt per ſe notũ, diſcernere: atq;
id fieripoſſe, non eſt obſcurũ.
Ratiocinabitur enim de colo
ribus quiſpiam ortus cæcus:
quare neceſſe eſt tales homines
de nominibus loqui, nihil autem intelligere.
Natura autem,
ſubstantiaq́;
eorũ quæ ſunt natura, id quibuſdam eſſe uide-
tur, quod primũ cuilibet ineſt informe per ſe.
Veluti lecticæ
quidem natura, lignum:
ſtatuæ autem, æs: cuius hoc ſignum
Antiphon eſſe dicebat.
Nam ſi quiſpiam lecticam obruerit
homo:
uimq́; putredo acceperit, ut germen emittat, non le-
ctica, ſed lignum inde emerget, atque pullulabit:
propterea
quòd diſpoſitio quidem quæ lege, atque arte conficitur,

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index