Fabri, Honoré, Dialogi physici in quibus de motu terrae disputatur, 1665

Page concordance

< >
Scan Original
31
32
33
34
35
36
37
38
39
40
41
42
43
44
45
46
47
48
49
50
51
52
53
54
55
56
57
58
59
60
< >
page |< < of 248 > >|
1hoc ipſum eſt, quod iam aliàs innui cùm de Saturno confabularer; nem­
pe
ex duplici motu recto, altero ſcilicet naturaliter accelerato, altero
æquabïli
, hæc linea parabolica naſcitur, vt multi demonſtrarunt.
Dixi
phyſicè
loquendo, quia neque arcus circuli eſt linea recta, neque lineæ
ductæ
ad idem centrum ſunt parallelæ, neque fortè motus apparens in
illo
arcu eſt æquabilis.
At verò in Venere, in qua longè maior arcus aſſu­
mitur
, vt DL, cùm hic aſſumi non poſſit, vt linea recta, quæ ſit baſis ſemi­
parabolæ
, linea SPL non eſt, etiam phyſicè loquendo, parabolica.
Vt
autem
nonnihil, obiter ſaltem, indicem, ſit BN radius illius circuli, quem
Venus
æquali tempore cum Sole decurrit, ſit vt BS ad SN, ita circulus
ſub
radio BC ad arcum SX; ſit SO ſegmentum acceſſus ducto ex B
arcu
OP, ducetur linea per punctum P: pari modo alia puncta habebun­
tur
; cogita punctum S moveri per SD motu accelerato, & ſimul cum axe
BS
versùs X, circa centrum B, initio, velociùs: ſub finem, tardiùs; deſcri­
bet
curvam SPL, quæ eſt ſpecies quædam ſpiralis, ſeu fortè nova quæ­
dam
ſpecies parabolæ, in qua, arcus paralleli in locum applicatarum
ſubſtituuntur
; ita vt v.g. quadratum OP ad quadratum DL, ſit vt SO,
ad
SD, & vt tantulum Geometrizemus, cùm hæc figura ſit homogenea
ſemiparabolæ
, ſunt enim arcus vt applicatæ, ſi ducatur arcus LD in 1/ SD,
habebitur
area dictæ figuræ: ſi autem idem arcus DL ducatur in 1/ DB,
habebitur
ſector BLD.
Igitur figura SLD eſt ad dictum ſectorem, vt
1
/ SD ad 1/ DB. Sit etiam vt BD ad BS, ita BS ad tertiam BF, erit ſector
BLD
ad ſectorem BHS, vt BD ad BF; ſunt enim ſectores ſimiles in
duplicata
; igitur ſector BLD ad reliquum trapezium LHSD vt BD
ad
DF, vel vt 1/ BD ad 1/ DF. Igitur LSD ad dictum trapezium vt 1/ SD
ad
1/ FD; igitur LSD ad reliquum triangulum SHL vt 1/ DS ad DF
minùs
1/ SD.

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index