Marci of Kronland, Johannes Marcus, De proportione motus, seu regula sphygmica ad celeritatem et tarditatem pulsuum, 1639

Table of figures

< >
[Figure 31]
[Figure 32]
[Figure 33]
[Figure 34]
[Figure 35]
[Figure 36]
[Figure 37]
[Figure 38]
< >
page |< < of 129 > >|
1aliter tantum: ut cùm idem ſpatium currendo aut am­
bulando ſæpiùs remetimur.
Quia verò ejuſdem aut
æqualis magnitudinis eadem eſt menſura: eſt autem
menſura motus tempus: erit quoque; ejuſdem aut æqua­
lis motus idem tempus.
Motus ergo æqualis in tempo­
re æquali per ſpatium fit æquale: & cùm impulſus ſit
agens neceſſarium, motumque; producat ſibi æqualem,
per prop: 2. æqualis impulſus in eodem vel æquali tem
pore per ſpatium mouebit æquale.
Definitio.
Impulſus qui mínori tempore per ſpatium mouet æquale aut
majus, dicatur velox: qui verò majori tempore per ſpatium mouet
æquale aut minus, dicatur tardus.
VT ſi mobile H per ſpatium de in tempore ab minori,
mobile verò K per idem ſpatium de, aut huic æquale
fg in tempore abc májori moueatur: impulſus quo H
mouetur velox, quo autem K mouetur dicetur tardus.
velociùs enim ſpatium tranſmitti dicimus, in quo mobi­
10[Figure 10]
le minùs immoratur, ſeu ut Atomiſtæ volunt, in quo
paucioribus morulis interquieſcit.
Quod autem

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index