Borelli, Giovanni Alfonso, De motionibus naturalibus a gravitate pendentibus, 1670
page |< < of 579 > >|
1
ſus talis eſt, cùm primum cylindrus mercurij CB fer­
tur deorsùm transferendo eius centrum H in N, de­
nuò comparatur cum alio aquæ cylindro æquali ipſi
FG è regione poſito, cuius centrum grauitatis erit
punctum O, & tunc denuò creatur noua libra horizon­
talis
NO ſecta à rectis LP & MQ parallelis ENGO,
in P & Q cuius centrum P, quia denuò partes aquæ
collaterales ſupernæ & infernæ ſibi ipſis æquilibratæ
non adiuuant, neque impediunt duo æqualia corpo­
ra mercuriale ex N, & aqueum ex O, quæ ad inuicem
comparantur in eadem libra horizontali, cumque hæc
à parallelis lineis HN, MQ, & IO in eiſdem rationi­
bus diuidatur, perductum erit centrum grauitatis prę­
dictorum corporum ad punctum Q, vnde patet de­
ſcendiſſe per rectam lineam MQ perpendicularem ad
horizontem, perdurabitque eius deſcenſus, quouſque
corpus mercuriale CB ad ſitum infimum fiſtulæ DE
perducatur, quando nimirum eius grauitatis centrum
H præcisè infimum ſitum K fiſtulæ attinget.
Cap. 2. de
momentis
grauium in
fluido inna­
tantium
Cap. 2. de
momentis
grauium in
fluido inna­
tantium
Nec dicas fictionem eſſe quòd adſit libra horizon­
talis directa HI, quæ perpetuò renouetur, nam reue­
rà fulciuntur, ſuſtentanturque duo cylindri CB, & G
F à plano aquæ ſubiectæ CF quod quidem, mobile eſt,
cùm cedat deſcenſui mercurij CB & ſuperficies F
eleuetur eodem tempore & pari velocitate circa eius
punctum intermedium, igitur prædicta duo corpora
BC, & GF dum ambo premunt libram fluidam ſub­
iectam ſuis ponderibus, & coguntur moueri ſimùl æ­
què velociter contrarijs lationibus neceſſariò libram

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index