Lucretius, De rerum natura: Libri Sex (Vol. I, Text), 1893
page |< < of 258 > >|
    <archimedes>
      <text>
        <body>
          <chap n="1">
            <p type="main">
              <s id="s.000222">
                <pb xlink:href="082/01/032.jpg" pagenum="70"/>
              quod si facta foret silvis abscondita flamma,
                <lb/>
              non possent ullum tempus celarier ignes,
                <lb/>
              conficerent volgo silvas, arbusta cremarent.</s>
              <lb/>
              <s id="s.000223">iamne vides igitur, paulo quod diximus ante,
                <lb/>
              permagni referre eadem primordia saepe
                <lb/>
              cum quibus et quali positura contineantur
                <lb/>
              et quos inter se dent motus accipiantque,
                <lb/>
              atque eadem paulo inter se mutata creare
                <lb/>
              ignes et lignum ?</s>
              <s id="s.000224"> quo pacto verba quoque ipsa
                <lb/>
              inter se paulo mutatis sunt elementis,
                <lb/>
              cum ligna atque ignes distincta voce notemus.</s>
              <lb/>
              <s id="s.000225">denique iam quaecumque in rebus cernis apertis
                <lb/>
              si fieri non posse putas, quin materiai
                <lb/>
              corpora consimili natura praedita fingas,
                <lb/>
              hac ratione tibi pereunt primordia rerum:
                <lb/>
              fiet uti risu tremulo concussa cachinnent
                <lb/>
              et lacrimis salsis umectent ora genasque. </s>
              <lb/>
              <lb/>
            </p>
            <p type="main">
              <s id="s.000226">Nunc age quod superest cognosce et clarius audi.</s>
              <lb/>
              <s id="s.000227">nec me animi fallit quam sint obscura; sed acri
                <lb/>
              percussit thyrso laudis spes magna meum cor
                <lb/>
              et simul incussit suavem mi in pectus amorem
                <lb/>
              musarum, quo nunc instinctus mente vigenti
                <lb/>
              avia Pieridum peragro loca nullius ante
                <lb/>
              trita solo. </s>
              <s id="s.000228">iuvat integros accedere fontis
                <lb/>
              atque haurire, iuvatque novos decerpere flores
                <lb/>
              insignemque meo capiti petere inde coronam
                <lb/>
              unde prius nulli velarint tempora musae;
                <lb/>
              primum quod magnis doceo de rebus et artis
                <lb/>
              religionum animum nodis exsolvere pergo,
                <lb/>
              deinde quod obscura de re tam lucida pango
                <lb/>
              carmina, musaeo contingens cuncta lepore.</s>
              <lb/>
              <s id="s.000229">id quoque enim non ab nulla ratione videtur;
                <lb/>
              sed veluti pueris absinthia taetra medentes
                <lb/>
              cum dare conantur, prius oras pocula circum
                <lb/>
              </s>
            </p>
          </chap>
        </body>
      </text>
    </archimedes>